Ulterius. Videtur, quod non sit exhibenda cruci. Sicut enim secundum humanitatem passus est in cruce, ita secundum divinitatem caelum est sedes ejus. Sed caelum propter hoc non est adorandum latria. Ergo multo minus crux, cum latria debeatur christo ratione divinitatis, non ratione humanitatis.
Praeterea, res inanimata indignior est homine.
Sed honor latriae non est exhibendus ab homine nisi ei qui est supra hominem. Ergo crux non debet latria adorari.
Praeterea, majorem affinitatem habet ad christum beata virgo quam crux ejus. Sed virgo non adoratur latria. Ergo multo minus crux.
Sed contra, reliquiae aliorum sanctorum honorantur eodem honore quo ipsi sancti. Sed crux est de reliquiis christi. Ergo est adoranda latria sicut christus.
Praeterea, crux est imago christi crucifixi. Sed imago crucifixi christi est adoranda latria. Ergo et crux.