Ulterius. Quaeritur, utrum viris sanctis sit exibendus honor latriae, et videtur quod sic. Quia latria exhibetur deo ratione divinitatis. Sed sancti participatione dicuntur dii. Ergo eis debet latria exhiberi.
Praeterea, imago impressa divinitus est nobilior quam quae facta est humanitus. Sed imagines dei quas homo fecit, adorantur latria. Ergo multo fortius viri sancti, in quibus deus suam imaginem impressit, et reformavit.
Praeterea, Abraham, ut legitur Gen. 18, tres viros, qui Angeli erant, ut dicit Augustinus, adoravit adoratione latriae.
Ergo videtur quod et aliis sanctis latria exhiberi possit.
Sed contra est quod legitur Act. 14 de Paulo et barnaba: qui prohibuerunt illos qui eis sacrificare volebant: et in esther 13, legitur de mardochaeo quod noluit adorare Aman, ne honorem dei videretur transferre ad homines.