Ulterius. Videtur quod sine peccato alicui creaturae possit latria exhiberi. Legitur enim apoc.
Ult., quod joannes voluit Angelum adorare, et prohibitus est ab eo. Non autem prohibuisset, si eum dulia adorare voluisset, quia haec Angelis sanctis debetur. Ergo volebat eum adorare latria: et ita hoc potest fieri sine peccato, ut videtur.
Praeterea, opus secundum intentionem judicatur.
Sed aliquis adorans Angelum, qui in forma christi apparet, habet intentionem bonam, credens ipsum esse christum. Ergo adorando non peccat.
Praeterea, aliquis adorat hostiam non consecratam adoratione latriae, credens ipsam esse consecratam; et non peccat, quia ignorantia facti excusat eum; sed tamen idolatria est; quia decretalis dicit, quod sacerdos qui non consecrat, et fingit se consecrare, facit populum idolatrare. Ergo videtur quod homo possit creaturae latriam exhibere sine peccato.
Sed contra, si aliquis hoc quod debet temporali domino in recognitionem dominii, alteri exhiberet, reus esset infidelitatis apud ipsum. Ergo multo amplius peccat, si cultum deo debitum creaturae impendat.