Ulterius. Videtur quod si creaturae exhibeatur, univoce dicatur cum ea quae exhibetur deo. Materia enim non diversificat speciem. Sed cultus exhibitus deo et creaturae non differt, ut videtur, nisi materialiter. Ergo non differt secundum speciem, et ita dicitur univoce.
Praeterea, beatitudo univoce dicitur, quamvis a quibusdam quaeratur ubi est, scilicet in deo, a quibusdam ubi non est, scilicet in divitiis. Igitur similiter latria dicetur univoce, sive exhibeatur cui est exhibenda, sive cui non est exhibenda.
Praeterea, omnis cultus deo debitus est latria.
Sed idolatria est cultus deo debitus, idolo exhibitus. Ergo est latria; et sic idem quod prius.
Sed contra, idem univoce sumptum non potest esse virtus et vitium. Sed latria quae deo exhibetur, est virtus; quae autem creaturae, est vitium.
Ergo non dicitur univoce.
Praeterea, deus non univoce dicitur de deo vero et idolo. Sed uterque movetur ex divinitate ejus cui latriam exhibet. Ergo videtur quod nec latria univoce dicatur.