Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum beata virgo sit per se quaedam persona agens, ei debetur honor per se: unde alia adoratione adoratur quam filius ejus; unde non potest adorari latria, sed dulia. Quia tamen non solum honoratur ratione sui, sed etiam ratione filii, ut mater dei; ideo inquantum pertinet ad christum, honoratur hyperdulia.
Ad primum dicendum, quod honor matris refertur ad filium, non sicut ad subjectum, scilicet ut sit unus motus in matrem et in filium, sicut est in imaginibus, sed refertur in filium sicut in finem, quia propter filium mater honoratur.
Ad secundum dicendum, quod deus est dominus et rex quasi creator, sed virgo non est creatrix, sed quasi creatoris mater; unde non oportet quod latria adoretur.
Ad tertium dicendum, quod incorruptio quae opponitur incinerationi, debetur christo etiam ratione carnis quam assumpsit de virgine, non autem latria; et ideo non est similis ratio.