Ad quartam quaestionem dicendum, quod crux christi, etiam ipsa in qua christus pependit, potest dupliciter considerari; vel inquantum crucifixi imago, et sic adoratur eadem adoratione sicut crucifixus, scilicet latria; unde eam alloquimur sicut crucifixum, dicentes: o crux ave spes unica: vel inquantum est res quaedam, et sic cum non pertineat ad personam verbi sicut pars ejus, non potest eadem adoratione adorari cum verbo, sed adoratur inquantum est res quaedam christi ratione ipsius, hyperdulia; sed aliae cruces non adorantur nisi ut imago; et ideo adorantur tantum latria.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis caelum sit sedes dei, non tamen unitum est deo in persona, sicut caro christi; unde caelum nec latria nec hyperdulia honoratur, nec etiam dulia, cum non sit res viva; sed humanitas christi vel latria vel hyperdulia adoratur, et similiter ea quae ad humanitatem christi referuntur, ut crux, et vestis et hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod crux, inquantum est res quaedam in se considerata, est indignior homine, nec ratione sui adoratur; sed ratione alterius qui in ea crucifixus est.
Ad tertium dicendum, quod si consideretur honor qui exhibetur cruci inquantum est res quaedam, ratione christi, non est tantus quantus ille qui exhibetur virgini; sed cruci exhibetur quidam honor, inquantum est imago, qui non exhibetur matri.