REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum remitti?
Mensis q. 124. m. 9. D. Thom. 1. 2. q. 87. i. a. 5. et 3. p. q. 87. art. ult. et hic q. 1. a. 1. D. Bo. nav. 1. q. 1. et 2. d. 42. a. 2. Richard. a. 2. q. 3. Suarez. tom. 4. d. 11. s. 2.
Circa distinctionem vigesimam primam quaero: Utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum remitti?
Quod non, quia nullus justus potest post hanc vitam peccare, quia est tunc in termino; ergo nec malus resurgere a peccato. Consequentia patet, quia qua ratione posset ille pro peccato suo satisfacere, posset alius mereri, quod est falsum.
Item, post hanc vitam non potest aliquod peccatum mortale remitti; igitur nec veniale. Consequentia patet, quia sunt ejusdem rationis, quia utrumque est malum et peccatum, et non differunt nisi secundum magis et minus.
Item, Damascenus lib. 2. cap. 4. Quod est in Angelis casus, est in homini bus mors; sed casus est irremissibilis Angelis; ergo et peccatum hominis post mortem.
Item, per minimam paenam aliquod peccatum dimittitur, ut per aspersionem aquae benedictae, vel hujusmodi, si voluntaria sit; igitur per maximam paenam, vel totalem, si sit voluntaria, possunt omnia peccata dimitti: talis autem paena est mors, si voluntarie sit assumpta, et patitur; igitur post mortem nullum aliud peccatum remittetur per aliquam aliam paenam.
Si dicas, quod mors est inflicta paena pro peccato originali, et ideo non potest satisfacere pro aliquo peccato actuali. Contra, in Baptismo dimissum est omne peccatum non tantum actuale, sed etiam originale, quia est remedium principaliter institutum contra illud: igitur in morte patienter et voluntarie assumpta pro peccatis remittitur omnis culpa.
Contra, de peccatis in Spiritum sanctum dicitur quod non remittuntur nec in hoc saeculo, nec in futuro: igitur ex hoc potest haberi, quod aliqua peccata remittuntur hic, et aliqua ibi.