Ad tertium sic proceditur. Videtur quod latria debeatur deo ratione potentiae. Servitus enim dominium respicit. Sed deus dicitur dominus propter potentiam coercendi subditam creaturam, ut dicit boetius. Cum igitur latria sit servitus, videtur quod debeatur deo ratione potentiae.
Item, videtur quod ratione sapientiae. Debetur enim deo latria inquantum est deus. Sed deus, secundum Damascenum, dicitur ex hoc quod omnia videt, quod ad sapientiam pertinet. Ergo videtur quod debeatur ei latria ratione sapientiae.
Item, videtur quod ratione bonitatis. Quia latriam ei exhibemus, inquantum ab ipso sumus.
Sed quia bonus est, sumus, ut dicit Augustinus.
Ergo latria debetur ei ratione bonitatis.