Ulterius. Videtur quod alia latria debeatur patri et alia filio. Latriam enim dirigit fides. Sed fides alium articulum habet de patre, et alium de filio. Ergo alia latria est utrique exhibenda.
Praeterea, honor, ut dictum est, debetur personae agenti. Sed pater et filius sunt duae personae.
Ergo duplex honor eis debetur.
Praeterea, humanitati christi exhibetur unus honor qui et verbo. Sed non potest hoc intelligi, ut videtur, ratione naturae: quia naturae distinctae sunt. Ergo intelligitur ratione personae. Sed alia est persona patris, alia filii. Ergo et alius honor debetur utrisque.
Sed contra, remota distinctione personarum, adhuc debetur deo latria. Ergo debetur ei ratione naturae. Sed natura est una. Ergo et latria est una.