Ulterius. Videtur quod non debeat deo exhiberi latria secundum aliquos corporales ritus. Sicut enim dicit apostolus ad Galat. 4, homines in veteri lege sub elementis hujus mundi servientes, erant quasi pueri sub paedagogo positi. Sed, sicut ipse dicit, veniente plenitudine temporis jam non sumus sub paedagogo. Ergo non debemus deo latriam exhibere secundum corporales actus.
Praeterea, joan. 4, 24, dicitur: spiritus est deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Ergo non oportet quod eum adoremus corporalibus actibus, vel genuflectendo vel cantando.
Praeterea, deus ubique est. Ergo non magis debemus ad orientem adorare quam ad aliam partem.
Sed contra, nos et spiritum et corpus habemus a deo. Sed secundum hoc quod ab eo sumus eum adoramus. Ergo et spiritualiter et corporaliter eum debemus adorare.