REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Richardi oelandam esse confessionem, quia confessor eam revelando mentiretur, quia diceret se scire in propria persona, quod tantum scit in persona Dei. Rejicitur, quia Sacerdos in propria persona, audit et absolvit, sicut conficit et baptizat, licet potestatem ad haec a Deo habeat, quia non habet potestatem principalem, nec excellentiae, sed commissariam communem, vel instrumentalem, de quo supra d. 19. Deinde ostendit manifeste Richard. sibi . contradicere.
Haec est opinio solemnis Doctoris, qui dicit quod in nullo casu Sacerdos potest licite revelare confessionem, vel peccatum confessi, quia praeceptum de celatione confessionis est negativum, obligans pro semper et ad semper, nisi in uno casu, ut quando inferior non potens absolvere de peccato aliquo consulit Superiorem de illo peccato, qui potest de illo absolvere, narrando sibi peccatum, tacendo tamen personam confitentis. Nam triplici jure tenetur quilibet Sacerdos ad sigillum secreti, et maxime confessionis, scilicet naturae,. et legis divinae, et Scripturae, et jure positivo Ecclesiae. Quod sit de jure naturae probatur sic: Quilibet tenetur de lege naturae vitare mendacium perniciosum; sed Sacerdos revelans peccatum confessi, et dicens ipsum scire hoc peccatum, mentitur perniciose.
Probatio minoris: Aliquis loquens in persona alterius vere et sine mendacio potest aliquid asserere, et dicere in persona illius, quod si diceret in perso na propria, mentiretur, et ita quod vere dicit in persona alterius, potest vere negare in propria, ut ille Angelus, qui loquebatur Moysi dicens: Ego sum, qui sum, non hoc dixit in propria persona, sed Dei, quia si sic, mentitus fuisset, quia non erat Deus: et ideo si hoc negasset de pro pria persona quod affirmavit in persona Dei, verum dixisset. Igitur ad propositum, Sacerdos qui inconfessione loquitur cum peccatore, et gerit vicem Christi, bene posset ibi dicere, ego scio peccata tua talia; et extra confessionem, ubi gerit vicem hominis, potest negare se scire illa peccata, quae scivit in persona Dei, quia potest secure dicere, quod nihil novit de illis, ut talis in propria persona; igitur revelans et dicens extra confessionem hoc, quod audivit in confessione, mentitur perniciose, quia ipse est certus quod nihil novit nisi ut Deus, et non ut homo, et ideo revelans extra confessionem ubi loquitur ut homo, mentitur.
Contra, ejusdem personae est audire et cognoscere in causa, et sententiare in ea, ut judex arbitrarius, hoc est per se, quia nullus judex sententiat de ignoto et incognito; igitur in cujus persona aliquis audit et cognoscit peccata alicujus, in ejus persona arbitratur paenam illis debitam sed minister, ut Sacerdos, in persona ministri, et non Dei, arbitratur et sententiat in causa confitentis, quia absolvit eum sacramentaliter virtute clavium, et non principaliter: igitur ut minister in persona audit et scit peccata confitentis etiam extra confessionem, etc.
Item, non magis gerit Sacerdos personam Christi hic, quam in sacramento Eucharistiae, imo minus, ut videtur, quia major est potestas illa, qua conficit corpus Christi, quam illa qua absolvit, quia illud sacramentum, et effectus ejus est nobilior quam hoc, et effectus ejus, quia effectus illius sacramenti est gratia subsistens: sed Sacerdos conficit in persona hominis, et non Dei, ideo vere et sine mendacio potest dicere, hodie celebravi, hodie confeci corpus Christi: igitur sine mendacio potest dicere, hodie absolvi hominem a tali peccato, ut fornicationis. Unde error, qui decipit istos et multos, est, quia credunt idem esse ministrum et Vicarium Dei, et non est ita; Vicarius enim Dei dicitur proprie tenere locum, et vicem ejus. Et illo modo nullus proprie dicitur Vicarius alterius, nisi quia est sententiator in persona ejus, et ideo dicens aliquid, quod audivit, ut vicarie sententians in persona alterius in propria persona, quando non tenet vicem ejus, mentitur. Non sic est de ministro, quia ipse potest aliquid dicere, ut talis, quia audivit ut minister.
Item, secundum istumDoctorem, hic et alibi, et alios omnes, peccata confitentis, vel confessi, nullo modo relata directe, vel indirecte ad personam ejus possunt aliis revelari in communi sine mendacio, alias nullus confessor posset consulere de peccatis ei confessis sapientiorem, quod est manifeste falsum. Tunc sic, ille qui consulit sapientiorem quid sit faciendum cum adultera, et nescit aliquam mulierem esse adulteram, nec in confessione, nec extra confessionem. nisi illam quam novit adulteram per confessionem, et pro cujus adulterio commisso et audito, quaerit consilium, igitur illo modo dicens extra confessionem aliquam mulierem esse adulteram mentiretur, quod est manifeste falsum, et ipsi Doctori contrarium, nam non novit eam alio modo esse adulteram, nisi per confessionem tantum.
Item, extra, depaen. et rem. cap. Of ficii, Dominus Papa Bonifacius non reprehendit Sacerdotem revelantem peccatum alicujus non relatum ad ipsum, nec etiam scripto revelantem peccatum illo modo.
Praeterea, non redarguit eum ibi Dominus Papa de mendacio, sed redarguit eum, quia expressit personam mulieris, quae se affectu meretricio exposuit viro suo, consulens quid super illo esset faciendum. Arguo tunc sicut prius, nescivit aliquam mulierem fuisse talem, nisi illam, et illam novit talem per confessionem; igitur mentitus esset.
Si dicas, quod ille dicens hoc alteri sapientiori, vel Praelato, quem super hoc consulit, dicit ei in eodem foro quo dicebatur ei, quia in foro conscientiae, et sicut Deo, et ideo non mentitur. Dico quod sicut licet ad praelatum recurrere in illo casu, et in illo foro, ratione consilii quaerendi, ita licet recurrere ad eum extra illud forum, et propter eamdem rationem, nec non etiam licet ad quemlibet alium sapientiorem sic recurrere ad consilium quaerendum, et tunc ut prius, cum nullus possit aliquem consulere, nisi proponendo ei casum quem novit, et ille tantum novit hunc casum per confessionem; igitur dicens se scire illud, super quo petit consilium, semper mentitur, quod est impossibile.
Ad motivum autem eorum, cum dicunt quod Sacerdos audit ut in persona Dei, et sic nihil novit extra confessionem, respondeo quod differt dicere, quod iste audit in persona Christi existens vice ejus, ut Vicarius, et dicere quod ille audit auctoritate ejus, ut minister ejus. In persona autem Dei vel Christi aliquid facere est aliquem actum illo modo exercere, ac si esset Deus, quod non potest pura creatura facere. Et illo modo, proprie loquendo, dicuntur simulatores aliquid facere in personis aliorum, quos simulant, inquantum exercent actus aliquos, sicut illi facerent, etsi non faciunt in omnibus similiter, sicut illi in omnibus, in quibus deficiunt a perfecta similitudine eorum, dicuntur mentiri. Unde simulans aliquem loqui vel comedere, vel cantare inquantum deficit a perfecta similitudine et repraesentatione, dicitur mentiri; facere autem aliquid ut minister, non est aliquid facere, ut Dominus principalis faceret, ut patet de se, sed est aliquid facere auctoritate ejus. Sic agit Sacerdos in absolvendo peccatorem, quia non simulat Deum, et ideo non mentiendo potest extra confessionem loqui de peccato confessi non revelando personam confitentis; tum quia non novit ut Deus, sed ut minister; tum quia aliter Ecclesia doceret et hortaretur eum mentiri, cum hortetur quaeri consilium a sapientibus, et superioribus, quando causa est ardua et transcendens sapientiam inquirentis; tum quia aliter nunquam posset aliquis praedicare contra vitia mortalia, posito quod non nosceret talia nisi per confessionem; quae omnia sunt absurda.