Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod latria profitetur servitutem quam debemus deo, quia fecit nos; unde debetur sibi latria inquantum creator, secundum quod ipse est finis et origo prima nostri esse; et hoc est quod dicit Glossa super illud psalm. 7: domine deus meus, in te speravi: deus per creationem, cui latria debetur. Et quia ipse creator est, inquantum bonus, sapiens et potens, et secundum omnia hujusmodi; ideo ratione omnium debetur sibi latria, et non secundum unum horum tantum.
Unde patet responsio ad objecta.