REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad primum, non licere, etiam de licentia poenitentia, confessionem relevare, nec id ad quidquam deservit, quia si vult poenitens revelari, dicat extra confessionem. Vide de hoc in Oxon. n. 18. Ad tertium, nomine alterius ait non licere declinare ab ingressu nemoris, si inde colligant alii revelationem confessionis; tamen declinare licitum esse absolute docet in Oxon. hic num. 20. et tenent Major, Henriquez, Sanchez ibi in acholio citati. Ad quartum, quando potest quis amoveri ab officio ex scientia confessionis, vide ibid. in schol. n. 23. Ad sextum, potius dimidiandam confessionem, quam confitendum esse peccatum, per quod revelaretur prior confessio. Vide ibid. num. 24.
Ad primum argumentum in oppositum, cum arguitur quod quilibet potest renuntiare juri suo, concedo; sed non potest renuntiare, vel licentiare in jus alienum et in malum alterius. Sed in casu proposito non est tantum malum, vel incommodum hominis peculiaris revelatio peccati sui, quantum est malum et damnum totius communitatis, cujus pax et tranquillitas totaliter destrueretur, si nullus per consilium suum posset supplere indigentiam, ignorantiam et defectum alterius, quia iste non servando in secreto consilium sibi commissum occasionaliter fecit, ut nullus velit alium consulere, aut sacerdoti confiteri; unde non est tantum jus suum proprium, sed totius communitatis. Esto etiam quod esset jus suum proprium, non tamen potest ei renuntiare, si sua renuntiatio sit contra jus divinum, et jus Ecclesiae; et ideo licet quantum est ex parte sui renuntiare posset juri suo, non tamen in quantum est contra jus superius, cujus auctoritatem magis debet sequi quam suam. Unde non potest confessus dare licentiam confessori ad revelandum aliquid extra confessionem, quod sibi dixit in confessione, et dato quod posset dare licentiam, confessor tamen non posset revelare propter jus naturae contrarium, jus divinum et Ecclesiae. Illud vero idem quod dixit in confessione, potest sibi dicere extra confessionem, et tunc vel dicit hoc idem illi per modum secreti consilii, et neque sicpotest ille alii revelare propter supradictam rationem, nisi petendo consilium de illo; vel non dixit per modum secreti, et tunc potest revelare illud, sicut si alius dixisset hoc coram decem, dummodo sciat alium non esse offendendum, nec scandalizandum ex hoc.
Ad secundum, cum dicitur quod statutum est ex charitatenon debet contra charitatem militare, concedo. Sed dico quod ille actus, scilicet revelare crimen notum per confessionem tantum ex natura sua, et genere proprio militaret contra charitatem, quia non esset via quomodo ille actus posset fieri licite, sed esset in praejudicium et laesionem communitatis, et tenetur confessor communitati in secreto suscepto; esset etiam contra jus naturae, divinum et Ecclesiae. Addit etiam ille Doctor, quod ille versus Juristarum in sententia falsus est:
Haeresis est crimen, quod nec confessio celat.
Ad aliud de sacerdote, quem duo volebant occidere in nemore, dico quod multae sunt viae et occasiones aliae divertendi a nemore, et posset dicere illis, qui condixerunt in mortem ejus: volo prius intrare in talem villam, vel talem, et postea nescio quid faciam propter impedimenta, quae possunt accidere; nec in hoc revelat confessionem alterius illorum, quia etsi ille nunquam fuisset ei confessus, multae causae de novo ortae poterant impedire eum ab ingressu in nemus. Dicit tamen iste Doctor quod si esset aliquis casus possibilis, in quo impossibile esset istum intrandum in nemus divertere ab eo, nisi revelaret confessionem confitentis in facto suo, tenetur potius ad praeceptum Domini servandum, scilicet intrare et subire mortem, quam confessionem aliquo modo revelare suo dicto, vel facto, et talis tunc sustinendo mortem esset revera Martyr.
Ad aliud de Abbate amovente monachum a grangia pro peccato noto tantum per confessionem, dico quod si sit consuetudo communis monasterii, vel Abbatis ad movendum monachos suos ab officiis et curis sibi commissis, propter bonas causas, sicut propter malas, videlicet ut quiescat ad tempus, et alius probetur; dico quod amovendo istum, quem in rei veritate scit malum, non revelat aliis fratribus suis, nec directe, nec indirecte crimen suum, quia alias etsi non peccasset, etiam amoveretur ex consuetudine illius domus; si autem sit talis consuetudo monasterii, quod aliquis tamdiu moratur in officio alicujus curae, quamdiu nihil mali probatur contra eum, tunc amovens eum a tali cura reddit eum graviter sospectum fratribus suis, et facit eum infamem, et peccat mortaliter in isto casu.
Ad aliud de sacerdote, qui absolvit Episcopum simoniacum, dico secundum istum Doctorem quod in illo casu debet sacerdos differre confessionem de illa absolutione erronea talis personae, quamdiu potest esse, et usquequo habeat talem sacerdotem, qui non posset per, talem confessionem devenire in cognitionem illius Episcopi simoniaci, ab eo absolvit, et si nullum talem posset habere, confiteatur Deo, et sufficit, quia simile est de eo et de illo, qui non invenit ministrum idoneum, vel de barbaro in terra aliena, vel confiteatur in generali dicendo se male et stulte dispensasse sacramentum absolutionis; sicut audiens modo mulierem, et absolvens eam de illo in quo non potuit, et postea statim confessus fratri suo, non debet dicere, male absolvi mulierem de viricidio vel adulterio, vel hujusmodi, quia statim deveniret ille alius in notitiam talem, quod illa mulier sic peccavit, et ita violaret sigillum secreti; sed vel debet expectare per mensem, vel plus, vel minus, quando probabile est quod absolvit multas tales mulieres, et hoc dicendo, de nulla determinata faciet suspicionem; vel conferendum est de hoc in generali, sic dicendo, male et stulte ministravi sacramentum absolutionis, vel poenitentiae: tenetur enim talis ad celandum peccatum sibi confessum et tenetur confiteri hoc quod absolvit ab illo peccato, a quo non potuit, quia tenetur ad duplex praeceptum, scilicet celationis peccati alieni, et confessionis propriae de suo peccato et magis tenetur ad proprium peccatum confitendum, scilicet sic in generali, quam omnino sic celare alienum, quia sic non celare, videlicet in generali confiteri, non est illud revelare, nec sigillum secreti aliquo modo violare, quia per hoc nullo modo devenitur ad personam, cujus peccatum sic narratur. Ad aliud, cum dicitur quod exprimere oportet, vel specificarc personam, dico quod licet iste confessus, quidquid sacerdoti in illo foro dicit, dicit sibi per modum summi secreti et sigilli confessionis, ita quod nullo modo committeret ei tale secretum, nisi sciret eum velle celare; dico tamen quod talis nullo modo tenetur ad revelandum personam, quantumcumque sit circumstantia aggravans peccatum confitentis. Si autem non posset perfecte confiteri, nisi revelando personam illam propter circumstantias aggravantes, dico quod tunc debet exprimere circumstantias illas, quae aggravant peccatum confessi in generali, et non personam, nec circumstantias in speciali, quia persona simpliciter non aggravat, sed conditiones et circumstantiae ejus aggravant, et ideo illae debent exprimi, non in speciali, quia tunc fieret contra triplex jus, ut dictum est, et contra praeceptum negativum de non revelando, quod obligat semper et ad semper. Non tantum autem obligat praeceptum de confessione facienda, quia non est de lege naturae, nec est necessarium semper et ad semper, quia in multis causis, ut prius patuit, sufficit paenitentia virtus sine poenitentia sacramento, et quod peccata venialia non cadunt necessario sub illo praecepto. Multi autem sunt, qui aliter non peccant quam venialiter.