REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Redeant peccata remissa in relabente quoad circum?tantiam ingratitudinis. Ita communis cum D. Thom. 3. p. q. 88. art. 2. et optime explicat capita, ex quibus aggravatur peccatum recidivantis, scilicet ex pluralitate obligationis, et quia remissio fuit ei maxime indebita, et quia promisit tacite dum resurgeret, non recidivare. Absolute tamen resolvit contra D. Thom. 3. p. q. 88. art 1. et alibi.
Circa tertium videndum est quomodo redeant peccata prius dimissa et quomodo non ? Et dico quod peccata prius dimissa non redeunt in se, quando novum peccatum committitur, sed redeunt ut circumstantiae aggravantes novum peccatum, quia gravius et magis peccat recidivans, cui prius dimissa sunt peccata ex circumstantiis et conditionibus aggravantibus peccatum ejus quam innocens, qui tunc primo cadit in peccatum, quia recidivans contra plura praecepta facit quam innocens. Innocens enim, qui nunquam peccavit nisi modo, transgreditur tantum unum praeceptum, scilicet de non peccaudo mortaliter. Nam quilibet tenetur ex praecepto divino ad non peccandum, et ideo ligatur tantum uno vinculo, ad hoc ut reconcilietur; sed peccans postquam dimissa sunt ei peccata sua, et postquam resurrexit ab eis, obligatus cratad non peccandum amplius duplici vinculo praecepti; uno quidem generali, quo obligatur ad non peccandum mortaliter; alio quidem speciali, quo obligavit se ex praemisso, et proposito proprio ad amplius non peccandum. Nam nullus potest resurgere a peccato, nec justificari ab eo, nisi servando praeceptum Domini generale de non peccando mortaliter, ad quod tenetur ratione praecepti, et nisi habeat firmum propositum ad amplius non peccandum, ad quod tenetur ratione commissi, vel promissi, ad quod non tenetur innocens, qui non peccavit mortaliter, sed ad primum tantum.
Item, quantum bonum alicui collatum est minus debitum, et magis gratiosum, tanto est liberalius collatum, et magis obligativum: sed Deus dans peccatori inimico gratiam resurgendi a peccato, dat sibi aliquid omnino indebitum, quia Deus non est sibi debitor, nisi ad poenam sibi infligendam, quia nihil aliud est sibi debitum pro peccato, nisi poena ordinans illud. Deus autem est debito innocentis coagens ei ad conservandam in eo suam innocentiam, et hoc meretur de congruo ille innocens; igitur si post peccatum justificet istum, et faciat eum resurgere a peccato per poenitentiam, confert ei bonum sibi indebitum mere liberaliter, et obligat eum multiplicius debitorem sibi quam innocentem, quia plus tenetur Deo dimittenti ei peccatum ex lege gratitudinis quam alius; et ideo peccans et recidivans de novo in peccatum ex circumstantiis aggravantibus, committit gravius peccatum mortale, et peccat contra triplicem legem, quia contra legem gratitudinis, ut ingratus, non recognoscens Deum quando recidivat, ut liberaliter conferentem sibi prius gratiam resurgendi; et contra legem promissi, quam fecit in poenitentia, de amplius non peccando; et contra legem praecepti communis de non peccando. Innocens autem cadens in peccatum, non facit nisi contra unam legem tantum, scilicet de non peccando; et sio propter ingratitudinem et promissum non servatum, dicuntur peccata redire, non quia priora peccata in se redeant, sed quia quantum ad tales circumstantias aggravantes hoc peccatum novum, illa dicuntur redire.
Contra istud objicitur sic: Illa non aggravant peccatum, quibus non existentibus, peccatum illud esset in se alias gravius, vel seque grave; sed illae circumstantiae peccati, in quod recidivans cadit, sunt hujusmodi; igitur non aggravant ipsum. Probatio minoris, quia si nulla peccata fuissent ei prius dimissa, sed fuisset semper innocens, tunc aeque graviter peccaret, sive gravius, quia cadens a statu innocentiae gravius peccat quam cadens a statu poenitentiae: tum quia majus beneficium recipit iste, cui Deus conservavit innocentiam, quam cui concessit poenitentiam post peccatum: tum quia innocens minorem habet occasionem cadendi.
Item, si peccata dicuntur redire propter circumstantias aggravantes, aut igitur hoc peccatum novum sic circumstantiatum circumstantiis aggravantibus est peccatum unum, aut plura? Si unum, igitur illi potest aliquod prius esse aeque grave, vel gravius; si sit plura, sequitur quod quandocumque aliquis peccat secundum fornicationem tantum, vel aliud crimen, oportet eum poenitere et dolere de illo ut de tribus peccatis.