REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum extrema unctio sit Sacramentum novoe legis.
D. Thomas in supplem. quoest. 29. art. 1. et hic quaest. 1. art. 1. Ricb. art. 2 . quaest. 2. D. Bonav. art. 1. et 2. Suar. tom. 4. d. 39. sect. 1. Bellarm. lib. 1. de sacr. Unct. cap. 4.
Circa distinctionem vigesimam tertiam de sacramento extremae Unctionis, quaero tantum unum, videlicet, utrum extrema Unctio sit sacramentum novoe legis.
Arguitur quod non, quia omne sacramentum novae legis est institutum a Christo immediate. Istud autem immediate instituebatur a Jacobo, patet ex isto verbo Jaco bi 5. Quis infirmatur in vobis ? inducat super eum Sacerdotem qui ungat eum oleo sancto, etc. Igitur non est sacramentum novae legis.
Item, omne sacramentum novae legis est unum; sed istud non est unum, nec quantum ad materiam, nec quantum ad formam, quia tam materia propinqua, ut oleum sanctificatum, et unctio, quam forma, est multiplex, quia multae orationes dicuntur circa illam materiam, etc.
Contrarium vult Magister in littera hujus distinct. cap. 2. ubi ait quod est sacramentum.
Item Hugo lib. 2. de Sacram. part. 15. cap. 2. dicit idem.