Postquam determinavit magister, quid conveniat vel non conveniat uni naturae ex hoc quod est alteri sociata in persona christi, hic determinat quid conveniat ipsi personae christi ratione humanae naturae. Quid enim sibi conveniat ratione divinae naturae, dictum est in 1 Lib.. Dividitur autem haec pars in duas: primo quaerit, utrum conveniant christo ratione humanae naturae ea quae ad dignitatem humanae naturae pertinere videntur; in secunda de illis quaerit quae pertinent ad defectum, dist. 11, ibi: solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter dici atque concedi christum esse factum, vel creatum, vel creaturam. Prima in duas: primo inquirit de illis quae pertinent ad dignitatem naturalem humanae naturae, sicut est personalitas; secundo de his quae pertinent ad dignitatem gratiae, ibi: si vero quaeritur, an christus sit adoptivus filius secundum quod homo, an alio modo, respondemus christum non esse adoptivum filium aliquo modo. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo objicit ad utramque partem, et solvit, ibi: quod enim persona sit, his edisserunt rationibus. Et haec pars dividitur in duas, secundum duas vias in quibus ad propositam quaestionem argumentatur; secunda incipit ibi: sed adhuc aliter nituntur probare, christum secundum hominem esse personam. Circa primum duo facit: primo ponit objectionem; secundo solvit, ibi: propter haec inconvenientia. Circa primum duo facit: primo objicit ad partem affirmativam; secundo ad partem negativam, ibi: sed contra. Si secundum quod homo, persona est; vel tertia in trinitate persona, vel alia.
Propter haec inconvenientia et alia quidam dicunt, christum secundum hominem non esse personam.
Hic solvit; et circa hoc duo facit: primo respondet ad quaestionem; secundo ad objectum, ibi: illud tamen non sequitur quod in argumento superiori inductum est.
Sed adhuc aliter nituntur probare christum secundum hominem esse personam. Hic ponit aliam objectionem: et primo objicit; secundo solvit, ibi: ad quod dici potest.
Si vero quaeritur, an christus sit adoptivus filius secundum quod homo, an alio modo; respondemus, christum non esse adoptivum filium aliquo modo. Hic inquirit de illis quae pertinent ad dignitatem gratiae; et primo de filiatione secundum adoptionem; secundo de praedestinatione, ibi: deinde si quaeritur. Circa primum duo facit: primo ostendit quod christus non sit filius adoptivus; secundo objicit in contrarium, ibi: sed adhuc opponitur.
Et circa hoc tria facit: primo ponit objectionem; secundo solvit, ibi: ad hoc dici potest; tertio solutionis confirmationem quantum ad duo: primo quantum ad hoc quod christus est naturalis filius virginis, ibi: quod vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit; secundo quantum ad hoc quod non sit filius per adoptionem, ibi: quod autem non sit filius adoptivus, et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis.
Hic est triplex quaestio. Prima quid conveniat christo, secundum quod homo. Secunda de adoptione.
Tertia de praedestinatione.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum christus, secundum quod homo, sit deus; 2 utrum christus, secundum quod homo, sit persona.