Ulterius. Videtur quod non sit deus, secundum quod iste homo. Omne enim quod praedicatur de altero secundum quod aliquid, oportet quod sit definitio, vel pars definitionis, aut per se accidens illius secundum quod praedicatur: sicut cum dicitur: Petrus, secundum quod homo, est animal rationale mortale, vel, secundum quod homo, est risibile. Sed deus nullo dictorum modorum se habet ad istum hominem. Ergo haec est falsa: christus, secundum quod iste homo, est deus.
Praeterea, christus, secundum quod deus, caret matre. Si ergo christus, secundum quod iste homo, est deus; secundum quod iste homo, caret matre: quod falsum est.
Praeterea, remoto eo secundum quod aliquid alicui convenit, ulterius non convenit ei. Sed remoto a christo quod sit hic homo, adhuc convenit sibi esse deum: quia ab aeterno fuit deus: non autem ab aeterno fuit hic homo. Ergo christus, secundum quod hic homo, non est deus.
Sed contra, sicut supra, dist. 7, qu. 1, art. 1, dictum est, ista propositio: iste homo est deus, non est praedicatio accidentalis, sed essentialis. Sed praedicatum essentiale potest praedicari de subjecto quocumque cum reduplicatione, sicut socrates in quantum est homo, est animal: quia animal per se de homine praedicatur. Ergo haec est vera: christus, secundum quod est hic homo, est deus.
Praeterea, hic homo demonstrat suppositum aeternum. Sed haec est vera: christus, secundum quod est suppositum aeternum, est deus. Ergo et haec est vera: christus secundum quod hic homo, est deus.