REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Bonaventurae Ordinem esse spiritualem potestatem etc. refutatur tribus rationibus claris; et ponitur definitio Ordinis in communi, et prout constituit unum ex septem sacramentis.
In ista quaestione quatuor sunt videnda: Primo, quid sit Ordo? Secundo, quot sunt Ordines in Ecclesia? Tertio, an Ordo sit Sacramentum? Quarto, an Ordo sit Sacramentum unum vel plura?
Quantum ad primum, dicitur quod Ordo est quaedam potestas spiritualis, per quam potest ordinatus exequi aliquem actum nobilem et spiritualem, quem non potest exequi non ordinatus; et secundum distinctionem talium potestatum spiritualium, est distinctio Ordinum in Ecclesia.
Sed istud non intelligo quod sit verum, quia ex hoc sequeretur quod sacerdotium esset duo Ordines in Ecclesia; consequens falsum; igitur et antecedens. Probatio consequentiae est, quia Sacerdos ex officio habet duplicem potestatem spiritualem, unam ad conficiendum corpus Christi verum; et aliam ad absolvendum corpus Christi mysticum, quae est potestas clavium spiritualis. Hanc autem potestatem non habet Clericus, nec laicus. Hoc manifestum est de se; igitur haec potestas super corpus Christi mysticum videtur quod sit alius Ordo quam Sacerdotium, vel Episcopatus, vel Diaconatus, quia Sacerdotium est potestas ad conficiendum corpus Christi verum, quia ad illum actum principaliter ordinatur, et ita Sacerdotium erit duo Ordines.
Item, secundum hoc sequeretur Epicopatum esse Ordinem, et ita essent plures, quam septem Ordines sacri in Ecclesia, consequens est falsum, et negatur ab eis; ergo. Probatio consequentiae est patens quia Episcopatus est quaedam potestas spiritualis exequendi actum aliquem in Ecclesia, qui non competit alicui alteri quam Episcopo. Patet de multis, ad quae ordinatur potestas Episcopalis, imo Episcopatus esset multi Ordines, quia potest in multos actus tales, ut in Confirmationem, et in consecrationem materiae ejusdem sacramenti, et materiae sacrae Unctionis, et potest ordinare, et multa alia hujusmodi facere.
Praeterea, potestas spiritualis non est tantum, qua aliquis potest congrue, vel bene agere. Patet in consecratione Eucharistiae, et in absolutione sacramentali, in quibus non solum incongrue et male facit, quicumque alius quam sacerdos, ut laicus, sed etiam nihil facit, quia nullus in talibus aliquid facit, nisi qui habet potestatem. Si igitur omnis talis potestas ad aliquem actum in Ecclesia exercendum, qui non potest, nec de facto, nec de jure alii competere, quam habenti talem potestatem, sit Ordo, sequitur quod tantum sunt duo Ordines, Episcopatus scilicet, et Sacerdotii. Conferre enim Ordines (quod semper pertinet ad potestatem, et non tantum de congruo), ita competit Episcopo, et nullo modo alii inferiori, nec de facto, nec de jure, ita quod aliquid faciat, et si dicat ista verba, nec quod recte vel juste faciat. Eodem modo omnis alius a Sacerdote dicens verba consecrationis et absolutionis, quae pertinent ad potestatem et officium sacerdotale, non solum male facit, sed nihil facit, quia non consecrat, nec absolvit. In omnibus autem aliis Ordinibus potest non ordinatus exercere actum ordinati, etsi non rite, tamen si facit, factum est; si enim laicus legat Epistolam, quod pertinet ad officium subdiaconatus, lecta est similiter si legeretur solemniter Evangelium a non diacono, jam factum est, licet non bene; igitur sunt tantum duo Ordines in Ecclesia, quod reputant inconveniens et falsum.
Item, sequeretur, ut prius, quod sacerdotium vere esset duo Ordines, quia est potestas agendi dupliciter super corpus Christi verum, et corpus Christi mysticum, et quaelibet harum potestatum potest esse sine alia, quia separatae sunt, videlicet potestas conficiendi corpus Christi verum dabatur in Ecclesia a Christo in Coena dicente, hoc facite in meam commemorationem. Alia vero data est post resurrectionem, Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. Non igitur capio rationem nominis ab istis assumptam.
Respondeo igitur aliter ad quaestionem distinguendo de Ordine, quod potest capi dupliciter, uno modo pro habitudine ipsorum ordinatorum ad invicem, prout accipit Augustinus 19. de civit. Dei cap. 13. cum dicit: Ordo est rerum parium, dispariumque congrua dispositio et unio; quo etiam modo loquitur Philosophus 12. Metaph. text. 5. de ordine, quod dicit bonum uni versum consistere in habitudine et ordine ad primum, cui partes universi magis et minus appropinquantes, magis et minus sunt perfectae, quia omnes ordine essentiali dependent ad eum sicut exercitus ad ducem, et illo modo in Ecclesia non est nisi tantum unus ordo omnium, qui sunt in Ecclesia, ut membra ad Christum, qui est caput nostrum secundum Apostolum; et ideo tota communitas fidelium potest dici ordinari illo modo ad Christum in Ecclesia.
Alio modo potest ordo capi pro gradu quodam eminenti et excellenti in politia Ecclesiae, et in ordine primo modo dicto, scilicet universitate fidelium, quia gradus superior in ordine primo modo dicto, et congregatione fidelium, illo modo dicitur ordo. Unde ibi est ordo primo modo dictus, omnium scilicet ad unum, ubi est aliquis eminens super omnes illius ordinis, et per consequens ibi est primus ordo; et secundus, qui est gradus eminens ordinatus ad actum aliquem nobilem et excellentem, qui non potest competere aliis. In nulla enim Politia sunt omnes actus communes, ita quod omnes actus conveniant omnibus in communi, qui tunc magis esset confusio quam ordo; sed sunt aliqui actus excellentes, alii communes et mediocres.
Actus autem communes et mediocres in Ecclesia sunt actus, quibus observantur praecepta Dei in Ecclesia ab omnibus communiter, quia illorum observantia universaliter respectu omnium cadit sub praecepto.
Actus autem excellentes in Ecclesia sunt actus sacramentales ministrandi sacramenta in Ecclesia, per quos inferiores in Ecclesia junguntur cum supremo, nam fideles universitatis per susceptionem sacramentorum Ecclesiae, conjunguntur ut membra unius corporis Ecclesiae capiti suo Christo, et hoc mediante ministerio supremorum in Ecclesia, quia illis regulariter, et non aliis, committitur potestas exequendi illos actus excellentes, ita quod alii inferioris gradus vel nullo modo possunt in hujusmodi actus, vel saltem non bene aut licite.
Dico igitur quantum ad rationem nominis definiendo ordinem, quod ordo est gradus eminens, vel gradus praeeminentiae in Hierarchia Ecclesiastica, disponens ad congrue exequendum aliquem actum excellentem in Ecclesia. Illa autem emi nentia vel praeeminentia in tali gradu Ecclesiae, non est potestas spiritualis, qua quis potest exequi aliquem actum nobilem et eminentem, sed est dispositio ad talem potestatem, et in hoc discordo a descriptione praecedente. Non enim eminentia in corporibus supremis ut caelo, vel bellis, est ratio agendi in haec inferiora, quia tantum est relatio quaedam, et relatio non est principium agendi; principium enim et potestas agendi in haec inferiora est forma substantialis coeli, et non praeeminentia ejus ad alia corpora, quae solum est dispositio prima ad agendum circailla. Eodem modo gradus eminens in Ecclesia non est potestas exequendi actus excellentes in Ecclesia, sed est dispositio congrua, et necessario praevia ad talem potestatem, quia illi gradui excellenti conjungitur auctoritas, et potestas exercendi rite tales actus excellentes.