Ulterius. Videtur quod christus non sit praedestinatus secundum quod homo. Quod enim convenit Petro secundum quod homo, oportet quod cuilibet homini conveniat. Sed esse praedestinatum non convenit cuilibet homini. Ergo nec convenit christo secundum quod homo.
Praeterea, effectus praedestinationis conformiter respondet praedestinationi: alias esset praedestinatio falsa. Sed cum christus sit praedestinatus esse filius dei, effectus hujus praedestinationis est esse filius dei. Si ergo christus, secundum quod homo, non est filius dei, nec secundum quod homo, est praedestinatus.
Sed contra, christus est praedestinatus, ut dicit apostolus Rom. 1. Sed non secundum quod deus, ut patet ex dictis in 7 dist.. Ergo secundum quod homo.