Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod christus, secundum quod homo, sit persona. Persona enim, ut dicit boetius est rationalis naturae individua substantia. Sed christus, secundum quod homo, est hujusmodi. Ergo secundum quod homo est persona.
Praeterea, quod convenit alicui secundum quod homo, convenit omni homini secundum quod est homo. Sed Petrus, secundum quod est homo, est persona. Ergo et christus.
Praeterea, dicimus, quod christus, secundum quod homo, aliquid operatus est, sicut quod comedit: et similiter secundum quod deus; sicut quod mortuum suscitavit. Nec sequitur propter hoc quod christus sit duo. Ergo videtur similiter quod si dicamus, christum, secundum quod hominem, esse personam, et similiter secundum quod deum, non sequitur ipsum esse duo; et ita nullum aliud inconveniens.
Sed contra, quidquid convenit christo secundum quod homo, hoc est assumptum. Sed persona non est assumpta, ut ex 5 dist., qu. 2, art. 1, patet. Ergo christus non est persona secundum quod homo.
Praeterea, impossibile est quod idem numero conveniat alicui secundum duas diversas naturas.
Sed in christo est tantum una persona. Ergo cum secundum naturam divinam conveniat ei esse personam, secundum naturam humanam non conveniet ei; et sic non erit persona inquantum est homo.