Ulterius. Videtur quod sit, secundum quod homo, individuum. Christus enim, secundum quod homo, est aliquid. Sed non est aliquid universale.
Ergo est aliquid particulare: ergo secundum quod homo, est individuum.
Praeterea, in individuo nihil est nisi natura speciei, et accidentia individuantia ipsam. Sed christus, secundum quod homo, habet naturam humanam, et accidentia individuantia ipsam. Ergo secundum quod homo, est individuum.
Praeterea, quidquid convenit naturae humanae, convenit christo inquantum est homo, sicut esse passibile et mortale. Sed humana natura in christo est quoddam individuum. Ergo christus, inquantum homo, est individuum.
Sed contra, individuum in genere rationalis naturae nihil aliud est quam persona. Sed christus, secundum quod homo, non est persona. Ergo nec individuum.