REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum ; Pueri ratione carentes irreverenter ordinantur, quia non possunt cum reverentia suscipere. Secundum: Pueri ratione utentes licite minoribus ordinantur, sed non sacris usque ad aetatem certam; quae in Subdiaconatu est 22. annorum, in Diaconatu 23. in Presbyteratu 25. sed sufficit annum inchoatum esse. Tertium: Utrisque valide conferuntur etiam sacri, nec obstat defectus usus rationis. D. Thom. hic quaest. 2. art. 2. D. Bonavent. art. 2. quaest, 1. Richard. art. 9. quaest. 2. Palud. quaest. 3. Gabr. quaestA. Sot. quaest. 1. art. 2. Quartum: Mulieres jure divino sunt incapaces Ordinum, et si ordinentur, nihil fit. Oppositum, ut haeresim referunt Ambros. in 1. Timoth. 3. Epiph. haer. 49. August. haer. 27. Qui vero tenent minores esse ab Ecclesia institutos, non negarent posse conferri foeminis ; de quo vide Vasquez d. 245. cap. 2. et disp. 297. cap. 2. 23.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod aliquem excludi a susceptione Ordinum potest intelligi dupliciter; vel quod excludatur a susceptione Ordinum quantum ad honestatem et congruitatem modi suscipiendi, ut quia ordinate vel honeste, cum debita reverentia suscipiatur talis Ordo; vel quod excludatur a susceptione Ordinum propter necessitatem, et hoc dupliciter, vel propter necessitatem praecepti, vel propter necessitatem facti. Primo modo dico quod aetas puerilis excludit a susceptione Ordinum, quia pueri sacramentum Ordinis cum debita reverentia suscipere non possunt, et ideo inhoneste conferretur et reciperetur. Si autem secundo modo, non potest puer Ordines recipere, maxime sacros, quia necessitate praecepti Ecclesiae ab eis suscipiendis excluditur, sicut patet supra distinct. 77. ubi taxatur aetas debentis sacros Ordines suscipere; et licet non teneatur illa taxatio quoad illos annos, tenetur tamen quoad annos discretionis, quia semper oportet secundum omnem Decretalem, suscipientem sacros Ordines esse in annis discretionis.
De aliis autem Ordinibus non sacris, non est praeceptum Ecclesiae, quin infra annos discretionis posset illos recipere, sicut patet supra, et Extra de clerico per salium promoto. Rationabiliter autem aetas puerilis excluditur a susceptione sacrorum Ordinum, quia susceptioni illorum conjungitur votum castitatis, quod requirit usum rationis in suscipiente, et deliberationem voventis, et notitiam litterarum, Extra de tempor. ordin cap. ultimo, Nullus Episcopus; unde et ibi loquitur de prima tonsura; puer autem infra annos discretionis neutrum illorum habet.
Tertio modo, scilicet necessitate facti, dico quod aetas puerilis non excludit susceptionem cujuscumque Ordinis sacri, quin si talis aliquem Ordinem de facto recipiat, vere suscipit, et non est alias reordinandus. Et hujus ratio est, quia respectu cujuscumque sacramenti non iterabilis non requiritur ex parte suscipientis necessario aliqua dispositio praecedens dispositionem sacramenti, sicut est in poenitentia, sed tantum non fictio, vel non positio obicis actualis. Cujus probatio est, quia aliquis potest suscipere gradus, vel characterem vel potestatem Ordinis, antequam exequatur actum illius Ordinis, et sic de charactere Baptismi, vel Confirmationis. Sed Ordo, vel ordinatio est hujusmodi sacramentum non iterabile; ergo solummodo ex parte suscipientis Ordinem requiritur non fictio contrarie; parvulus recipiens Ordinem non est fictus contrarie, quia non habet usum rationis, nec deliberationem voluntatis; ergo, etc.
Sed quantum ad sexum dico quod sexus muliebris simpliciter impedit susceptionem Ordinum, et hoc tam ex honestate quam ex necessitate praecepti et facti; non enim est honestum mulieres in tali sacramento aliquo modo ministrare. Excluduntur etiam a susceptione Ordinum necessitate praecepti, et necessitate facti non tantum Ecclesiae, vel praecepto Apostolorum, quia non credo quod ex instituto Ecclesiae, vel praecepto Apostolorum fuit ablatus aliquis gradus utilis ad salutem ab aliqua persona, et multo magis a toto sexu in vita. Si ergo Apostoli vel Ecclesia non possent juste auferre ab aliqua una persona aliquem gradum utilem suae saluti, nisi ubi Christus, qui est caput eorum, instituit auferri, multo magis nec a toto sexu muliebri; ergo Christus tantum praecepit hoc primo, qui hoc sacramentum instituit.
Ad hoc potest esse duplex congruentia, una talis: Omnis Ordo recipitur in ordine ad Sacerdotium et doctrinam; Sacerdotibus autem competit principaliter docere, ut habetur dist. 16. quaest. 1. adjicimus; et non Diaconis, nisi ex commissione, ubi praedicatio vel doctrina accipitur pro lectione Evangelica, quam legere convenit eis. Sed mulieribus prohibetur ille actus, 1. Timoth. 2. Mulieres in silentio discant, et illas docere, vel loqui non permitto, ubi glossa, non ego tantum, sed et Dominus non permittit, et hoc propter debilitatem intellectus in eis, et mutabilitatem affectus, quae communiter magis patiuntur quam homines. Debet enim Doctor habere vivacem intellectum in cognitione veritatis, et stabilitatem affectionis in confirmatione ejus. Unde quidquid additur ex Decretis, vel praeceptis Pauli, ad excludendum mulieres ab Ordinibus suscipiendis, non sunt nisi quaedam suppletiones, vel potius expressiones praecepti Christi de hoc; Mater enim Christi dignissima erat et sanctissima, et tamen non conferebatur ei hujusmodi potestas.
Et si opponas de Magdalena quae fuit Apostola, et tanquam praedicatrix et praefecta super omnes mulieres peccatrices, respondeo quod ipsa fuit singularis mulier, et singulariter accepta Christo, et ideo privilegium personale personam sequitur, et extinguitur cum persona, Extra de reg. juris, in 6. lib. et alibi, quae a Jure communi exorbitant, nequaquam ad contraria sunt trahenda, ibidem.
Secunda congruentia potest esse ista: Ordo, ut supra est dictum, est aliquis gradus eminentiae super caeteros populos in Ecclesia, et ad aliquem actum excellentem, quod aliquo modo significari debet ex eminenti conditione et gradu in natura; mulier vero respectu viri naturalem subjectionem habet; ergo nullum gradum eminentiae debet habere super aliquem virum, quia tam natura quam conditione et nobilitate sunt ignobiliores quocumque viro; unde post peccatum subjecit eam Dominus dominio et potestati viri. Si autem posset aliquem Ordinem in Ecclesia suscipere, posset alicui praesidere et dominari, quod est contra ejus conditionem; igitur Episcopus in conferendo Ordines mulieri, non solum facit male, quia contra praeceptum Christi, imo nihil facit, nec ipsa aliquid recipit, quia ipsa non est materia capax ad suscipiendum hoc sacramentum, quia Christus tantum instituit hoc sacramentum posse conferri individuo speciei humanae et sexus masculini. Patet ex auctoritate Apostoli, ad Timoth. 2.
Sed contra hoc objicitur sic: Ubi est agens et passum ejusdem speciei, ibi est effectus, cum effectus non dependeat ex aliis nec sit diversitas ex diversitate alicujus illorum, 12. Met. text. com. 18. sed Episcopus conferens mulieri sacramentum Ordinis, est agens ejusdem speciei cum passo, quia sexus non variat rationem speciei; ergo effectus proximus est ejusdem rationis in ipsa, sicut in masculo ordinato.
Dico quod major est vera de agente naturali, et quando non est impedimentum ex parte passi; sed si agens principale fuit agens voluntarium, et instrumentale agens non agat nisi in virtute illius, quia omnino determinatur ad agendum determinate a Superiori agente, sicut est in proposito de Episcopo respectu Dei, qui posuit impedimentum ex parte unius passi, et non alterius, etiamsi fuerit ejusdem rationis propter sexum difformem, non sequitur, si passa sint ejusdem rationis, quod effectus sit ejusdem rationis. Nam si Episcopus confert Ordinem mulieri, nihil faceret quantum ad illud sacramentum, quia non est principale agens imprimens characterem Ordinis, sed tantum secundarium et instrumentale; et ideo in illa materia suscipiente Ordines imprimit characterem, quae determinatur sibi principaliter a Deo, principaliter characterem imprimente, tanquam conveniens, et non impeditus ex conditione sexus, cujusmodi est masculus speciei humanae tantum.
Ad primum argumentum in oppositum, cum dicitur: In Christo nec est masculus, neque est foemina, servus, vel liber, dico quod licet quantum ad salutem et vitam aeternam habetur quod non sit differentia inter masculum et foeminam, servum vel liberum, est tamen differentia inter eos quantum ad officium et gradum eminentem in Ecclesia possidendum, quia in hoc praefertur vir mulieri, ut dictum est. Quoad susceptionem autem aliorum sacramentorum sunt capaces mulieres.
Ad secundum de Presbytera, dico quod ibi vocatur Presbytera non mulier ordinata sacro Ordine, sed mulier vidua antiqua, de qua praesumitur quod sit probata et sancta inter mulieres. Possunt etiam uxores Presbyterorum de Graecia dici presbyteroe, ut denominatae ab officio virorum suorum. Unde in Jure non intelliguntur per presbyteras mulieres ordinatae, ut supponit ratio, quia dicit Canon. distinct. 27. c. 1. Illas tanquam ordinatas non debere in Ecclesia institui decrevimus, inter bo nas mulieres excellentes in vita, sicut presbyteri, sed aliquae bonae matronae viduae, vel perfectae debent super alios in moribus et vita praecedere. Per Diaconissam autem intelligitur Abbatissa, secundum glossam ibi. Melius tamen potest dici, quod per Diaconissas intelliguntur mulieres, quibus competit ex ordinatione Abbatissae, vel collegii legere homiliam Evangelii in matutino, quod non est actus alicujus Ordinis.
Ad aliud, cum dicitur quod aetas puerilis impedit secundum Canones, dico quod antiquitus erat determinatum tempus aetatis aptum susceptioni Ordinum magis quam modo, quia modo homines sunt citius doli capaces quam tunc erant, et ideo non est modo ita limitatum sicut prius, et quia modo sunt homines proni ad malum, ideo bonum est, praecavendo hoc malum in juventute eos instruere, ut digne possint hoc sacramentum suscipere.