Ulterius. Videtur quod christus, secundum quod homo, sit suppositum, vel res naturae. Suppositum enim vel res naturae dicitur aliquis ex hoc quod habet naturam humanam. Sed christus, secundum quod homo, habet humanam naturam.
Ergo, secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae.
Praeterea, humana natura ita vere est in christo, sicut accidentia humanae naturae. Sed christus, secundum quod homo, est subjectum accidentium humanae naturae. Ergo et secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae.
Praeterea, christus, secundum quod homo, est res quaedam. Sed non est res nullius naturae.
Ergo est, secundum quod homo, res naturae.
Sed contra, suppositum humanae naturae est idem quod hypostasis vel persona. Sed christus, secundum quod homo, non est hypostasis vel persona.
Ergo nec suppositum, vel res naturae.