Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in christo non est nisi una persona, quae est ab aeterno; nullum autem aeternum convenit christo secundum quod homo, proprie loquendo, ut patet ex praedictis, dist. 5, quaest. 1, art. 1; unde haec non est vera: christus, secundum quod homo, est persona; nisi replicetur suppositum hominis, ut dicatur: christus, secundum quod iste homo, est persona; hoc enim verum est.
Ad primum ergo dicendum, quod christus, secundum quod homo, est substantia rationalis naturae; sed secundum quod iste homo, est individua substantia rationalis naturae; unde secundum quod iste homo, est persona; sicut secundum quod iste homo, est deus.
Ad secundum dicendum, quod etiam nec Petrus, inquantum homo, est persona, sed secundum quod iste homo: quia haec non est per se: homo est persona; sed haec: iste homo est persona.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod christus operatus est secundum quod homo et secundum quod deus, sequitur quod in christo sint duae operationes; ita etiam si christus esset persona secundum quod homo et secundum quod deus, sequeretur quod in ipso essent duae personae.