REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum causa proecisa matrimonii sit consensus per verba exteriora ?
D. Thom. in supplem. quoest. 45. art. 3. et hic quoest. 1. art. 2. D. Bonavent. art. 1. quoest. 1. Richard. art. 1. quoest. 2. Argent. quoest, 1. art. 2. Sanch. lib. 2. de Matrim. dist. 24. et dist. 30. et 31.
Arguitur quod non, quia si sic, nullus posset esse certus se vere contraxisse cum aliqua; hoc videtur inconveniens, et contra rationem matrimonii: ergo et illud ex quo sequitur. Consequentia patet de se, quia non semper exprimitur per verba exteriora verus consensus mentis, sed oppositum illius; ergo.
Item, 32. quaest... cap. Honorantur, in textu et in glossa, et extra de sponsalibus, Tuoe, sufficit expressio parentum pro filiis.
Contra, per tacitum consensum nulli acquiritur jus habendi aliquid; sed per matrimonium acquiritur alicui jus aliquid habendi; patet 1. Corinth. 7. Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; ergo.