REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum definitio matrimonii posita in littera sit bene data ?
D. Thom. in supplem. quaest. 44. art. 3. D. Bonavent. dist. 26. art. 2. et 3. et hic melius art. 1.
quoest. 1. Richard. art. 1. q. 1. Argent. art. 1. q. 1. Sanch. lib. 2. de matrim. d. 1. 2. 3.
Utrum definitio matrimonii sit sufficiens, quae est: Matrimonium est viri et mulieris conjunctio maritalis inter personas legitimas individuam vitoe consuetudinem retinens.
Quod non, quia illa conjunctio maris et foeminae, vel est quaedam passio in altera conjugum, vel quaedam relatio. Non passio, quia tunc matrimonium esset in genere Passionis, quod est falsum, quia passio non manet, non manente actione; matrimonium autem manet, non manente actione, quia aliter dormientes non haberent matrimonium, tunc enim non est passio. Quod non sit relatio, patet, quia relatio non potest esse terminus, vel principium motus vel mutationis, 5. Physic. text. 10. Sed matrimonium potest esse terminus alicujus mutationis, quia illo modo matrimonialiter alicui conjunctus, vere aliter se habet nunc quam prius, quando non erat sic conjunctus, nec potest haec mutatio ad aliquid aliud terminari quam ad matrimonium; igitur.
Item, licet eadem sit via ab Athenis ad Thebas, et e converso a Thebis ad Athenas, tamen alia est habitudo, vel relatio ab Athenis ad Thebas, et e converso, quia aliud fundamentum, et alius terminus, quia primae habitudinis fundamentum est Athenis, et terminus ejus est Thebis, et e converso de alia habitudine; ergo matrimonium cum sit conjunctio maris et foeminae, licet sit eadem conjunctio materialiter viri ad uxorem, ete converso, est tamen alia et alia formaliter, et ita si matrimonium inter virum et mulierem sit relatio, unum matrimonium est formaliter duo matrimonia, quia alia erit habitudo viri ad mulierem, et e converso.
Contrarium patet per Magistrum in littera.