REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum solus consensus per verba de proesenti expressus causet matrimonium ?
D. Thom. in addit. quoest. 45. art. 4. D. Bonavent. hic art. 1. quoest. 1. Richard. art. 1. quoest. 1. Durand. quoest. 1. Sanoh. lib. 4. de matrim. disp. 15. et 16. et per totum librum.
Videtur quod non, sed quod etiam per verba de futuro, quia omne vinculum indissolubile inter conjuges est matrimonium. Sed consensus aliquorum per verba de futuro, sequente carnali copula, facit vinculum indissolubile, quia tunc sunt vere conjuges, et nunquam postea contrahunt per verba de praesenti, nec possunt separari; igitur.
Item, fortius est vinculum cum juramento quam sine; sed per verba de praesenti sine juramento vere ligantur conjuges matrimonialiter; ergo si promittant se fore conjuges in futuro, praestito mutuo juramento, fortius ligantur quam prius.
Oppositum vult Magister in littera.