Ad primum sic proceditur. Videtur quod deo non competat aliquem in filium adoptare. Adoptio enim est alicujus extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio.
Sed deo non est aliqua persona extranea, quia omnes ipse condidit. Ergo ei non competit adoptare.
Praeterea, apud nos adoptans non est principium essendi adoptato. Sed deus est omnibus principium essendi. Ergo non competit ei aliquem adoptare.
Praeterea, ille qui filios naturales habet, non adoptat aliquem, nisi ut condividat hereditatem cum filiis naturalibus. Sed hereditas dei patris indivisibilis est, quia est ipsemet. Ergo cum ipse habeat naturalem filium, non competit ei aliquem adoptare.
Sed contra, adoptio contingit ex benignitate adoptantis ad adoptatum. Sed deus maxime benignus et amator est hominum. Ergo ipsi maxime competit adoptare.
Praeterea, quicumque facit aliquos filios per gratiam, adoptat. Sed hoc deo competit; joan. 1, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri. Ergo ipse adoptat.