Ulterius. Videtur quod adoptare sit tantum dei patris. Quia secundum leges, illius est adoptare cujus est filios generare. Sed solius patris in trinitate est filium generare naturalem. Ergo ejus solius est filios adoptare.
Praeterea, per adoptionem efficimur fratres christi; Rom. 8, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Sed christus non est filius nisi dei patris, ut supra, dist. 3, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo et nos per adoptionem solius patris filii sumus.
Praeterea, sicut supra, dist. 1, quaest. 2, art. 2, dictum est, ideo solus filius incarnatus est, ne nomen filii transiret ad alterum. Sed non est magis inconveniens nomen filii transire ad aliam personam quam nomen patris. Ergo non debet dici adoptare nisi deus pater, ne nomen patris ad aliam personam transeat.
Sed contra, omne nomen effectum significans in creatura, dictum de deo, est commune toti trinitati.
Sed adoptare importat effectum in creatura.
Ergo toti trinitati competit.
Praeterea, secundum hoc quod adoptamur in filios dei, deus pater noster dicitur. Sed tota trinitas dicitur pater noster, sicut in 1 Lib., dist. 18, dictum est. Ergo totius trinitatis est adoptare.