Ulterius. Videtur quod per filium tantum fiat adoptio; per hoc quod dicitur ad Galat. 4, 4: misit deus filium suum factum ex muliere... Ut adoptionem filiorum reciperemus.
Praeterea, secundum philosophum, 5 metaph., illud quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post. Sed filiatio primo invenitur in filio. Ergo per ipsum omnes efficimur filii, sicut per bonitatem filii dei omnes efficimur boni; et sic ex patre caelesti omnis paternitas in caelis et in terra nominatur: ad Ephes. 3.
Sed videtur quod fiat per spiritum sanctum: per hoc quod dicitur Roman. 8, 15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater.
Praeterea, per caritatem efficimur filii dei: 1 joan. 3, 1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii dei nominemur et simus. Sed caritas est spiritus sanctus. Ergo per ipsum adoptamur.