Ad secundam quaestionem dicendum, quod adoptare convenit toti trinitati: quia una est operatio totius trinitatis, sicut et una essentia; sed tamen potest appropriari patri, inquantum habet similitudinem cum proprio ejus.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sit solius patris generare filium qui sit deus, tamen totius trinitatis est producere filios per creationem; et ideo est etiam totius trinitatis per gratiam filios adoptare.
Ad secundum dicendum, quod ex adoptione quae est per gratiam, efficimur fratres christi, inquantum per hoc efficimur filii dei patris; non autem inquantum efficimur filii christi, vel spiritus sancti.
Ad tertium dicendum, quod filiatio est relatio ejus quod est a principio; paternitas autem est relatio principii. Tota autem trinitas est principium creaturae. Unde magis potest trahi nomen paternitatis ad alias personas respectu creaturae, quam filiationis nomen.