REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem hujus distinctionis vigesimae octavae resolutio est, per verba de futuro non fieri matrimonium, sed requiri verba vel signa de praesenti, quia promissio non transfert dominium. Ad primum, tangitur difficultas, an carnalis copula, qua fit matrimonium, praecedentibus sponsalibus, sit licita, necne ? Et videtur quod non, quia non ex matrimonio, puto ex matrimonio esse, quia eo ipso quod sponsi ad talem actum se disponunt, per signa de praesenti ante actum contrahunt matrimonium; unde si casu aliquo impedirentur ab actu, videtur esse matrimonium, etsi Ecclesia pro eo non judicaret, nisi sequeretur copula. Dubitat Doctor an tale matrimonium sit sacramentum, quia multi putant esse necessaria verba; verius tamen est matrimonium esse.
Ad quartam quaestionem: Utrum solus mutuus consensus conjugum expressus per verba de praesenti esset matrimo nium? quod sic, patet ex septima conclusione; dictum est enim ibi, quod ille contractus matrimonialis est contractus liberae et mutuae donationis potestatis corporum, et non mutuae promissionis, quae non sunt idem, quia nullus promittens inquantum talis dat aliquid liberaliter, quousque impleat quod promisit, et tunc non est promittens, sed dans; datio enim non est nisi de praesenti; promissio vero est de futura datione, et non de praesenti.
Ad propositum ergo dico, quod aliquis contrahens cum aliqua per verba de praesenti, qui cum alia prius contraxit per verba de futuro, non cognoscens eam, vere dat isti potestatem in corpus suum donatione liberali, et contrahit cum ea vere matrimonialiter, et alienat rem suam, id est, potestatem corporis sui ab illa, cum qua prius contraxit tantum sponsalia, promittens sibi illam potestatem per verba de futuro. Nec in hoc aliquid aufert a prima, cum qua per verba de futuro contraxit, quia ipsam nunquam habuit, quia nunquam sibi potestatem sui corporis dedit, sed tantum promisit, et illam postea alteri dedit prius quam priori satisfaceret de promisso; et ideo licet teneatur dolere et poenitere de fractione promissi, non tamen tenetur adimplere promissum, ex quo alteri se dedit, quia impossibile est promis sum tenere et implere post contractum expresse per verba de praesenti, quia tunc amplius non habet potestatem, nec jus in corpus suum, sed illa cui se totaliter sic donavit; nec tenetur priori aliter satisfacere quam dolendo, quod modo non est sui juris, sed uxoris.
Ad argumentum in oppositum, cum dicitur, quod si verba de futuro sequatur carnalis copula, matrimonium ratum est, et consummatum, quia omne vinculum est indissolubile, ad quod sequitur carnalis copula.
Dico quod haec propositio est falsa, nisi intelligatur bene. Potest enim intelligi dupliciter vinculum aliquod indissolubile; vel quod sit indissolubile propter carnalem copulam sequentem, et sic dico quod non est aliquod vinculum indissolubile ex natura talis actus, quia tunc aliqua consentiente in illum, quantum ad actum meretricium, et e converso, essent conjuges indissolubili vinculo, quod est falsum, quia in foro conscientiae nunquam post carnalem copulam est vinculum indissolubile ex natura talis actus, nisi illam copulam praecessisset in eis mutuus consensus expressus per verba de praesenti, vel aliqua alia certa signa, quae ad matrimonium requiruntur.
In foro tamen Ecclesiae judicatur vinculum indissolubile post carnalem copulam, non quod carnalis copula sit causa matrimonii, vel indissolubilitatis vinculi, sed quod sit quaedam praesumptio, qua Ecclesia praesumit sic contrahentes per verba de futuro, et postea carnaliter copulantes, aliquando prius ante talem carnalem copulam habuisse mutuum consensum et expressum per verba de praesenti, vel aliquod aliud signum. Si enim nullo modo praecessit in eis talis consensus mutuus expressus per verba de praesenti, non video quomodo praesumptio Ecclesiae faciet in istis verum matrimonium post carnalem copulam, magis quam prius, sicut patet Extra de sponsalibus. Alio modo potest intelligi esse vinculum indissolubile, si praecessit ille consensus, quia de se et ex natura sua est tale vinculum, etiamsi nunquam esset consecuta carnalis copula, et tale vinculum est matrimonium in se, et consensus mutuus expressus prius per verba de futuro.
Ad aliud dico quod impossibile est promissionem vel donationem esse ejusdem rationis, quia sibi invicem repugnant, qualitercumque juramentum addatur, vel non addatur, et per consequens sive cum juramento, sive sine juramento, non possunt simul concurrere ad contractum matrimonii. Matrimonium autem essentialiter est mutua et liberalis donatio pro isto instanti temporis vel naturae, in quo est. Juramentum autem de futuro est promissio tantum contractus, quare promissio non potest esse donatio, nec e converso.