Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod omnibus creaturis conveniat adoptari. Deus enim dicitur pater noster, quia creavit nos, sicut dicitur Deut. 32, 6: numquid non ipse est pater tuus? sed non est pater creaturarum per naturam, quia sic solius christi pater est. Ergo est pater per adoptionem; ergo omnibus creaturis convenit adoptari.
Praeterea, ex hoc quod deus aliquid creat, assumit illud in communicationem suorum bonorum ex mera sua bonitate. Sed nihil aliud videtur esse adoptio. Ergo cuilibet creaturae convenit adoptari.
Praeterea, ex ipsa creatione deus imprimit rationali creaturae imaginem suam, secundum quam dicitur filius dei. Sed non adoptat nos nisi inquantum nos filios suos facit. Ergo ex ipsa creatione ad minus homines adoptat.
Sed contra, sicut ex dictis patet, adoptio filiorum fit per spiritum sanctum. Sed non datur spiritus sanctus ratione creationis. Ergo nec adoptio est ratione creationis tantum.