Ulterius. Videtur quod nec Angelis conveniat adoptari. Quia illi convenit adoptari qui non est in domo patrisfamilias, et in ipsam inducitur.
Sed Angeli semper fuerunt in domo dei, quia in caelo empyreo creati sunt. Ergo eis non convenit adoptari.
Praeterea, sicut in littera dicitur, nos ideo filii dei adoptivi dicimur, quia cum nati fuerimus filii irae, per gratiam facti sumus filii dei. Sed Angeli nunquam fuerunt filii irae. Ergo nunquam fuerunt non filii, ad minus secundum illos qui dicunt, quod Angeli fuerunt creati in gratia. Ergo Angelis non convenit adoptari.
Praeterea, Galat. 4, 4, dicitur: misit deus filium suum... Ut adoptionem filiorum reciperemus.
Sed ad Angelos non fuit missus filius dei: quia non est factus Angelus sicut est factus homo, secundum quem modum ad homines missus dicitur.
Ergo Angelis non convenit adoptare.
Sed contra, per spiritum sanctum, qui hominibus datur, dicuntur homines adoptari, ut patet ex dictis. Sed spiritus sanctus habitat in Angelis, sicut etiam in hominibus. Ergo Angeli, sicut et homines, dicuntur adoptari.
Praeterea, Angeli dicuntur fratres et consortes nostri. Sed hoc non est nisi secundum quod ab eodem patre et ad eamdem hereditatem nobiscum sunt adoptati. Ergo eis convenit adoptari.