Ulterius. Videtur etiam quod christus sit filius adoptivus. Quia Hilarius, dicit: potestatis dignitas non amittitur dum carnis humilitas adoptatur; et loquitur de humanitate christi. Ergo christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.
Praeterea, non videtur sequi aliquod inconveniens, si dicamus christum filium adoptivum: neque enim sequitur quod fuerit filius irae, neque aliquando fuerit non filius: quia Angeli nunquam filii irae fuerunt, et tamen dicuntur filii adoptivi.
Ergo nihil prohibet christum dicere filium adoptivum.
Praeterea, major est dignitas filii adoptivi quam servi. Sed christus, secundum quod homo, dicitur servus, ut patet Philip. 2. Ergo multo fortius potest dici filius adoptivus.
Praeterea, per inhabitationem spiritus sancti homo efficitur filius adoptivus. Sed super christum requievit spiritus sanctus, ut dicitur Isai. 11.
Ergo ipse debet dici filius adoptivus.
Praeterea, Augustinus, dicit: ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque christianus qua gratia ille homo ab initio suo factus est christus.
Sed quicumque homo fit ab initio christianus fit per gratiam adoptionis. Ergo et ille homo factus est christus per gratiam adoptionis, et ita est filius adoptivus.
Sed contra, super illo Rom. 1: qui praedestinatus est filius dei in virtute, dicit Ambrosius: volvi et revolvi Scripturas: christum nunquam filium adoptivum inveni. Ergo non est dicendus filius adoptivus.
Praeterea, adoptare totius trinitatis est. Si ergo christus esset filius adoptivus, esset filius trinitatis, quod esse non potest, ut supra, dist. 4, dictum est.