REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum inter beatam Virginem Mariam et Joseph fuerit verum matrimonium ?
D. Thom. 3. p. q. 29. a. 2. et hic q. 1. a. i. D. Bonav. art. 1. q 2. Rich. a. 2 . q. 2. Durand. q 2. Sanch. lib. 2. de Matrim. d. 28. Suar. 3. part. tom. 2. d. 7. sect. 1.
Videtur quod non, quia secundum beatum Hieronymum, et est in can. 27. quoest. 1. Sunt quoedam: Voventibus castitatem non solum nubere, sed et velle nubere damnosum est. Sed beata Virgo voverat prius castitatem, quam contraxerit cum Joseph, sicut dicit quaedam glossa super illud Lucae, Missus est, et ista dist. cap. 2. et 27. q. 2. Beata Maria; igitur vel inter Joseph et beatam Mariam non fuit verum matrimonium, vel si sic, fuit damnosum.
Item, Num. 36. cap. ultimo de filiabus. Asa habetur quod non deberent secundum legem nubere, nisi viris de tribu sua, et aliter faciendo peccarent contra legem; igitur cum eadem lege obligabatur beata Virgo, quae lex usque ad illud tempus permansit et obligavit, non debuit nubere nisi viro de tribu sua; Joseph non erat de tribu sua scilicet Levitica et sacerdotali, sed de tribu Juda; ergo.
Item consensus mutuus, per quem aliqui sunt conjuges, et contrahitur matrimonium, est aliquid in quod consentiunt. Quaero igitur quid sit illud, in quo mutuo consenserunt? Aut est pacifica cohabitatio et dilectio mutua; et sic contraheret matrimonium frater et soror pacifice cohabitantes, et mutuo se diligentes, quod est falsum; aut est carnalis copula, quia nihil aliud speciale videtur ibi esse. Sed beata Virgo nunquam consensit in carnalem copulam, quia ipsa voverat castitatem, ut patet ubi supra, et votum nunquam violavit, quia nunquam peccavit, et peccasset, si violasset; ergo inter ipsam et Joseph perfectum matrimonium non fuit.
Oppositum vult Magister in lit tera, cap. 2. et habetur 27. quoest. 2. Institutum.