Deinde quaeritur de praedestinatione christi. Et videtur quod non sit de persona. Praedestinatio enim christi est ad filiationem, quia praedestinatus est filius dei in virtute; Rom. 1, 4. Sed filiatio non competit naturae. Ergo praedestinatio non est de natura.
Praeterea, ejus videtur praedestinari cujus est agere, quia ejus est etiam felicitari. Sed agere est suppositi, et non naturae. Ergo praedestinatio non est de natura.
Praeterea, humana natura est unius rationis in christo et in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus praedestinatio non est de natura. Ergo nec in christo.
Sed contra, Rom. 1, dicit Glossa, quod praedestinatio est uno modo de eo quod non semper fuit. Sed nihil est in ipso christo quod non semper fuerit, nisi humana natura. Ergo praedestinatio est de natura.
Praeterea, ex hoc aliquis praedestinatur quod praevidetur deo uniendus per gratiam unionis.
Sed humana natura ab aeterno est praevisa deo unienda per gratiam unionis. Ergo humana natura est praedestinata in christo.