Ulterius. Videtur, quod praedestinatio christi non sit conformis praedestinationi nostrae. Quia, secundum Augustinum, praedestinatio qua nos praedestinamur, est propositum miserendi. Sed hoc non competit praedestinationi christi, quia ipse nunquam fuit miser. Ergo praedestinatio sua et nostra non sunt unius rationis.
Praeterea, effectus praedestinationis est gratia.
Sed gratia christi est alterius rationis quam gratia nostra: quia nostra gratia non est unionis in persona, sicut sua. Ergo nec praedestinatio ejus et nostra sunt ejusdem rationis.
Praeterea, operationes differunt penes terminos.
Sed filiatio naturalis, ad quam terminatur praedestinatio christi, non est unius rationis cum filiatione adoptionis, ad quam terminatur nostra praedestinatio. Ergo non sunt unius rationis praedestinationes.
Sed contra est quod utrique praedestinationi competit una definitio, scilicet praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro.
Ergo sunt unius rationis.
Praeterea, Rom. 1 dicit Glossa, quod praeclarissimum exemplar nostrae praedestinationis praecessit in christo. Ergo est unius rationis: quia exemplar et exemplatum sunt unius rationis.