Ulterius. Videtur quod praedestinatio ejus sit causa efficiens nostrae praedestinationis. Ephes. 1, 5, dicitur: praedestinavit nos in adoptionem filiorum per jesum christum. Sed per denotat causam efficientem, quando dicitur pater operari per filium.
Ergo ejus praedestinatio est causa efficiens nostrae praedestinationis.
Item, videtur quod sit causa exemplaris, per illud quod dicitur Rom. 8, 29: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Sed imago ad exemplaritatem pertinet. Ergo est causa exemplaris nostrae praedestinationis; sicut etiam sua resurrectio nostrae resurrectionis.
Item, videtur quod finalis. Quia nostra praedestinatio videtur esse ordinata ad impletionem corporis christi, ut patet Ephes. 4, unde ipse videtur esse finis nostrae salutis. Ergo et ejus praedestinatio nostrae praedestinationis.
Sed contra, aeternum non habet causam. Sed praedestinatio nostra est aeterna. Ergo non habet causam, christi praedestinationem.
Praeterea, christus non est praedestinatus nisi secundum quod homo. Sed ipse, secundum quod homo, non est causa nostri, sed secundum quod deus. Ergo praedestinatio ejus non est causa praedestinationis nostrae.