REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat optime primo, quomodo est inaequalitas inter corpus mulieris et viri quoad procreationem. Secundo, quomodo est aequalitas quoad remediu m concupiscentiae; potest tamen altera pars aliquid de jure suo remittere. Tertio, quod potuit Deus dispensare, non obstante ista aequalitate, quod ob majus bonum unus vir habeat plures uxores ad multiplicandum fideles. Quarto, quod de facto ita dispensavit, ut habetur locis citatis ex Scriptura, et e. Gaudemus, de divort. late Bellarm. cit.
Circa solutionem primae quaestionis sunt quatuor primo declaranda. Primo quid requiritur ad strictam justitiam in contractu matri monii? Secundo, quid requiritur ad completam justitiam ejusdem? Tertio, qualiter dispensatio potest cadere in isto contractu contra strictam justitiam illius? Quarto, quod talis dispensatio sancta est, et non contra jus alterius conjugum, sed in favorem illorum.
De primo, dico quod secundum strictam justitiam in omni commutatione, et maxime in rerum permutatione, servanda est aequalitas valoris, et aequivalentia rei pro re, quantum ad illum finem, ad quem talis res naturaliter ordinatur, ut si cibus detur pro panno secundum justitiam, debet observari quod cibus possit nutrire, sicut pannus vestire, ut quaelibet res sit utilis fini, propter quem amatur et optatur. Nunc autem in matrimonio, ut est institutum ad officium, et procreationem prolis, qui est finis utriusque conjugum, non est aequalis valor corporis mulieris ad corpus viri, quantum ad hunc finem, sed multo major est in corpore viri quam mulieris, quia eodem tempore quo mulier non potest nisi unum concipere, potest vir de diversis multos generare et procreare; igitur secundum strictam justitiam propter improportionem et excessum valoris corporis viri ad corpus mulieris, quoad istum finem, potest vir commutare corpus suum unicum pro pluribus corporibus mulierum, et non est contra justitiam et jus naturale, etiam in statu innocentiae, quin secundum istam justitiam possit unus habuisse plures uxores, licet tunc non fuisset necessarium unum habuisse plures quoad hunc finem, quia aequalis tunc fuisset numerus virorum et mulierum, et sic quilibet faecundasset suam determinatam, et hoc quantum ad primum et principalem, et per se finem matrimonii, qui est bonum prolis. Sed matrimonium, ut est institutum ad remedium, ut scilicet servetur per id castitas conjugalis inter conjuges, quae est finis istius contractus secundario intentus, sic dico quod includit aequalem valorem utriusque conjugum ad alterum, quia quod ad hunc finem valet corpus mulieris ad servandum castitatem viri, sicut corpus viri ad salvandam castitatem mulieris; et isto modo quoad hunc finem secundum strictam justitiam commutatur corpus unius mulieris quo corpore unius viri, et e converso. Et ideo habere duas hoc modo est contra jus naturale et strictam justitiam, et fit aliquis bigamus.
De secundo principali, dico quod ad completam justitiam matrimonii requiritur assensus et approbatio Dei tanquam domini superioris. Cum enim in omni contractu requiratur assensus domini superioris, vel saltem non dissensus, et Deus sit dominus omnium corporum, ex hoc est commutatio mutua justa, si ea fuerit ab eo approbata, vel saltem non prohibita. Deus autem statuit qualiter deberent juste corpora conjugum commutari quantum ad utrumque finem, ut dictum est prius; igitur completa justitia contractus hujusmodi est a Deo.
De tertio principali, qualiter scilicet potest dispensari contra strictam justitiam matrimonii, dico quod nullus inferior primo Legislatore, qui statuit hunc contractum esse justum ex ordine ad suos fines justos, potest juste in eo dispensare. Hoc patet statim ex secundo articulo, nam cun non sit in isto contractu, sicut nec in aliquo alio, justitia completa, nisi ex consensu domini supremi, vel saltem non dissensu, non potest aliquis inferior aliquid aliter circa ipsum ordinare, quin eo ipso statim sit injustum.
Sed potestne ipse dominus supremus juste ordinare quod aliquis unus habeat simul duas uxores, et ita dispensare cum aliquo, quod simul habeat potestatem in corpora duarum mulierum, et e converso?
Dico quod Deus potest juste hoc facere, et quod ipse solus hoc potest, et nullus alius. Primum patet ex secundo articulo. Secundum ostendo per rationem sic, quia quando aliquid natum est ordinari essentialiter ad duos naturaliter ordinatos, quorum unus est simpliciter melior, potest secundum rectam rationem magis ordinari ad aliquid, quod per se plus facit, et pertinet ad meliorem finem quam ad aliud, quod pertinet ad finem minus bonum, etiamsi sit cum aliquali impedimento finis minus boni. Sed matrimonium post lapsum ordinabatur ad procreationem prolis, et custodiam conjugalis castitatis, ne alter conjugum fornicaretur, tanquam ad duos fines ordinatos meliorem et minus bonum, ita quod procreatio prolis est finis simpliciter melior, et magis bonum, quam sit castitas conjugalis in remedium, quia primus finis semper sequebatur matrimonium per se, et hujusmodi contractum, vel in se, vel in suo antecedente; non sic secundus finis, quia non fuisset tempore innocentiae.
Sed posito quod unus haberet dispensative plures uxores, plus proveniret de fine magis bono et procreatione prolis, quam si una haberet plures viros; licet enim plures habentes eamdem uxorem, magis facerent ad finem minus bonum, quia melius custodirent castitatem ejus quam unus, magis sufficerent, tamen impedirent finem magis bonum, scilicet procreationem prolis, quod non contingeret e converso si unus haberet plures uxores, quia quaelibet posset de eo concipere, et prolem procreare.
Confirmatur, nam dispensatio non est nisi juris communis deletio, vel ipsius revocatio in aliquo certo casu. Sed secundum rectam rationem non debet aliquod jus revocari nisi propter majus bonum, et quando est necessarium, quia favores juris communis semper sunt ampliandi, et odia restringenda eis opposita. Tempore autem antiquorum patrum, et maxime tempore Patriarcharum, ad quos facta est repromissio de Christo, quod ex semine eorum nasceretur propter paucitatem fidelium, et multitudinem infidelium, magis expediebat ut viri plures haberent uxores, ut ex hoc contractu proveniret multitudo filiorum procreatorum, educandorum ex praecepto Dei, quam quod unus servaret castitatem conjugalem ex permissione Dei, quia conjugium matrimoniale, ut tantum est in remedium, frequenter est sine bono prolis. Non est autem modo ita necessarium vacare generationi, quando fideles multiplicantur, et eorum filii a principio ad cultum Dei ordinantur; igitur necessarium tunc fuit cum eis dispensare propter prolem procreandam, et religiose educandam, et ad cultum Dei ampliandum. Modo autem est cultus Dei ampliatus per multitudinem fidelium populorum, et ideo non esset modo necessaria tanta dispensatio, quia cessante causa cessare debet effectus.
Quantum ad quartum principale, ostendo quod hoc factum est, sicut habetur ab Augustino, et patet per Magistrum in littera, et addo quod hoc fieri potest sine injuria et injustitia quantum ad mulierem, quia mulier videns paucitatem fidelium, et necessitatem praecepti de prole procreanda ad cultum Dei, quia tunc successio Religionis sequebatur successionem et multiplicationem prolis, et ex cognitione alterius mulieris provenire magnum bonum, potest in hoc renuntiare juri suo, ut sibi sufficiat pars potestatis corporis viri sui pro tota potestate corporis proprii; imo tenetur sic renuntiare secundum rectam rationem juri suo, quantum ad totum corpus viri sui, nec sibi fit injuria, si recipiat partem corporis pro toto corpore suo, quia novit corpus viri sui sufficere ad copiosiorem prolem procreandam, quam ipsa posset concipere, et per consequens corpus viri esse majoris quam suum. Et ideo secundum rectam rationem tenetur totum corpus suum viro suo communicare pro parte corporis sui, vel partiali potestate habenda in corpus viri sui in tali casu. Solus igitur Deus potest dispensare, ut unus habeat plures uxores, propter bonum prolis procreandae ex eis, et illarum conjugalem castitatem conservandam, et nullus inferior hoc potest, sicut patet supra.
Ad primum, cum dicitur quod habere plures uxores est contra primam institutionem matrimonii, quia dixit Dominus in Genesi: Et erunt duo in carne una, dico quod ve rum est, quod conjuges sunt duo in carne una, scilicet in prole, quae est ab utroque eorum; sed hoc non obstante, unus potest habere plures uxores, quia sicut ex alia potest generare aliam prolem, ita cum qualibet illarum est una caro genita ab utroque, et ita illa est vera causaliter, non formaliter.
Aliter potest dici, quod sic institutum est matrimonium, ut regulariter una sit unius, tamen aliter posset institui propter majus bonum, quam sit bonum illius, ut instituitur primo modo, et sic aliquando instituebatur et dispensabatur contraprimam institutionem ex ordinatione divina, propter causam aliquam notam suae sapientiae, et ideo reducta est illa irregularis ad primam institutionem regularem.
Ad aliud de Lamech, quia primo commisit bigamiam, dico quod aliqua sunt de lege naturae stricte, cujusmodi sunt prima principia practica, et illa quae necessaria illatione et manifesta deductione sequuntur ex eis immediate. Et contra ista non cadit aliqua dispensatio, quia ista non possunt aliquo modo melius fieri. Alia sunt de lege naturae magis large, non quod sint prima principia practica, ac etiam necessario ex eis sequentia, sed tantum dicuntur de lege naturae, quia sunt legi naturae multum consona, et sic est de lege naturae, et una sit tantum unius, et e converso propter fornicationem vitandam in utroque; non tamen est contrarium legi naturae primo modo, si fiat propter majus bonum, quam sit illud bonum, quod est consonum legi naturae, et ideo contra id quod sic est de lege naturae potest dispensari ab auctore naturae.
Ad tertium, dico quod verum est quod nunquam licuit mulieri habere simul plures viros, et hoc ideo, quia semper sic sequeretur, et proveniret finis minus bonus matrimonii, quia nihil proveniret ex tali contractu ejus ad multos, nisi satiatio libidinis suae, et vitatio fornicationis ejus erga alios. Nunquam autem, vel raro proveniret, vel consequeretur sic finis magis bonus, et principaliter intentus, scilicet bonum prolis, quia propter diversitatem seminum non posset concipere ab aliquo eorum.
Ad argumentum in oppositum de Abraham, et aliis antiquis Patribus, dico quod non fecerunt contra naturam, licet e converso sit contra naturam, quod una habeat plures viros, quia hoc destrueret . generationem et bonum prolis, nec infideles hoc faciunt; nulli tamen unquam licuit habere simul plures uxores, nisi ex speciali dispensatione divina; et ideo Lamech, qui auctoritate propria assumpsit sibi duas uxores, peccavit mortaliter, et factus est primus bigamus.