REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Irregularitas bigamiae per Baptismum non tollitur, dist. cap. Acutius, dist. 26. quod est August. de bono conjug. cap. 18. D. Thom. cit. Ambros. lib. 1. de offic. cap. ult. Ganonistae cap. Gaudemus, de divorl. est contra Hieron. cap. 1. d. 26. Secundum: Irregularitas homicidii tollitur per Baptismum, gloss. 50. dist. cap. si quis viduam, rationem diversitatis assignatam a Ganonistis, rejicit, ostendens hic nullam esse, nisi quia Ecclesia voluit auferri irregularitatem homicidii, non bigamiae.
Circa solutionem secundae quaestionis, cum quaeritur an bigamus ante Baptismum sit irregularis et bigamus post Baptismum, duo sunt videnda, primo quid tenendum sit de facto tanquam certum, et in quibus est irregularitas, etiam post Baptismum. Secundo, quaerenda est ratio quare ita est, quod in istis est semper irregularitas ? De
primo, dico quod certum est duo in Jure esse expressa, quae de facto inducunt irregularitatem post Baptismum, homicidium in aliquo casu, et bigamia, de quibus patet Extra de homicidio, lator, et in Can. distinct. 5. Miror, et extra de lempor. ordin. Item in crimine, et extra de bigamis, cap. 1. bigami poenitentes, vel repudiantes mariti ad Sacerdotium non accedant, et in Decretis 34. Praecipi mus, prohibentur bigami ordinari: ita autem videtur inducere irregularitatem ante Baptismum, sicut post. De bigamia est hoc rationabile, quia bigamia est paena inflicta a jure. Patet supra, et talis poena ita est infligenda ante Baptismum, sicut post Baptismum. Homicidium autem, ex quo est ejusdem rationis ante Baptismum et post, quoad genus actus, ita impedit susceptionem Sacramentorum ante sicut post.
Ex istis apparet improbatio illius opinionis, quae dicit quod ante Baptismum nulla est irregularitas, quia ante Baptismum, cum sit janua Sacramentorum et vitae spiritualis, nullum ordinem potest accipere. Irregularitas autem est privatio Ordinis, et auctoritatis ministrandi in Ecclesia; igitur pro alio tempore dicitur aliquis privatus et irregularis, pro quo habitus natus est sibi inesse, et non inest, et non ante, quia catulus ante novem dies non dicitur caecus, neque videns: sed ante Baptismum non inest ordo, nec natus est inesse, patet, quia est primum Sacramentum; igitur ante Baptismum non dicitur quis privatus Ordine, vel irregularis.
Sed istud nihil valet, quia non est idem privationem inesse alicui, et impedimentum inesse eidem re. spectu alicujus; licet enim non possit aliquis recipere Ordines ante Baptismum, et per consequens non posset ei inesse privatio Ordinis ante susceptionem Baptismi, potest tamen in eo poni impedimentum habitus, antequam habitus natus sit ei inesse. Exemplum de catulo ante nonum diem, in quo primo natus est videre, qui potest ante illud tempus impediri, ne unquam videat. Similiter foestus in corpore mulieris natus formari actu vitae pro certo tempore, in quo si non habeat, dicitur privari vita proprie, potest prius impediri ne vivat, antequam sit aptus natus vivere; privatio tamen non prius inesse potest, quam suus oppositus habitus natus sit inesse. Irregularitas autem consequens homicidium et bigamiam ita ante Baptismum sicut post, non est privatio Ordinis, quia tunc non posset inesse, nec denominare aliquem, antequam oppositus habitus natus esset inesse, ut concludit illa ratio. Impedimenta tamen multa, tam naturalia quam voluntarie inflicta a legislatore, possunt alicui inesse, antequam actus natus sit recipere illud a quo impeditur.
Dico igitur quod irregularitas, et aliae hujusmodi poenae possunt ita ligare aliquem ante Baptismum, sicut post Baptismum. Sed differentia est in irregularitate consequente homicidium et bigamiam, quia irregularitas contracta per homicidium ante Baptismum, tollitur per Baptismum consequentem, non sic de irregularitate contracta per bigamiam, quia illa nunquam tollitur. Hoc patet per Augustinum et Ambrosium, et communiter omnes Doctores, sicut recitatur dist. 26. q. 2. omnis.
Sed quantum ad secundum principale, cur ita est quod omnis irregularitas contracta per homicidium tollitur per Baptismum, et non sic de irregularitate bigamiae? dicunt aliqui, ut Juristae, quod Baptismus delet omne peccatum proprium, et omnem sequelam peccati proprii. Et dicitur proprium peccatum, quod contrahitur per actum proprium, qui ex genere est formaliter malus, et perversus, nisi per aliud excusetur, vel saltem potest esse malus, nisi excusetur, et per haec duo excludunt duas objectiones, quae possent fieri contra eos. Si enim objiciatur illis, quod ex illa sequeretur mor tem tolli per Baptismum, quia mors est sequela peccati proprii, sicut homicidium, quod sequitur actum proprium, dicunt quod mors est sequela peccati alieni, sed homicidium est peccatum proprium, vel sequela talis, vel saltem potest esse, nisi excusetur per justitiam, et ita uno modo potest esse peccatum proprium, vel sequela ejus. Bigamia autem nullo modo est peccatum proprium, nec sequela talis peccati; igitur irregularitas consequens homicidium tollitur per Baptismum sequentem, et non consequens bigamiam.
Contra, istud non est bene dictum, ut videtur, quia aliquis potest esse bigamus, et incurrere poenam ejus ex peccato proprio, sicut poenam pro homicidio proprio; igitur in casu tali, quando bigamia sequitur ex peccato proprio, potest deleri post Baptismum, quod est falsum, et contra, Extra de bigamis non ordinandis, cap. 1. bigami poenitentes, et contra Augusti num in illo cap. Acutius, ubi dicitur quod nullo modo debet bigamus ordinari post Baptismum, sicut nec corrupta ante Baptismum debet post Baptismum inter virgines computari. Consequentia est manifeste concedenda per eos, qui ideo dicunt irregularitatem contractam ex homicidio deleri per Baptismum sequentem, quia potest esse sequela peccati proprii; sic autem potest contrahi in bigamia. Patet, nam si aliquis contrahat secundo cum sorore sua, vel consanguinea, peccat mortaliter, et vere contrahit irregularitatem de facto, Extra de bigamis non ordinantis cap. Nuper, et in glossa; aut si aliquis contraheret de facto cum alterius uxore, ipso vivente, quia tunc peccatum committeret, et contra jura Ecclesiae, quae ordinavit gradus consanguinitatis et affinitatis: igitur talis bigamia, quae est sequela peccati mortalis, posset tolli per Baptismum sequentem.
Praeterea, corrupta ante Baptismum, vel post, non potest velari inter sacras virgines, ut patet extra de bigamis; igitur nec ille, qui consummavit matrimonium cum duabus, potest uni sponsae Christi, quae est Ecclesia una, per susceptionem Ordinum conjungi, illud ha betur Extra de bigamis non ordinandis decretum in text. et in gloss.
Praeterea, si Baptimus ex vi Sacramenti tolleret omne peccatum proprium, et sequelam ejus, cum Ecclesia non possit super virtute Sacramentorum immediate descendentium a Deo, sequeretur quod homicida posset ordinari, etiam prohibente Ecclesia sibi Ordines.
Item, peccatum et dolus non facit conditionem alicujus meliorem, quia fraus et dolus nemini debet patrocinari, Extra de immunitate Ecclesiae, Adversus. Si aliquis interficeret aliquem juste et sine peccato, ut puta ex praecepto justi judicis Dei et hominis, non posset ordinari, quia homicidium illo modo non est peccatum proprium, nec sequela ejus. Posset autem si interficeret aliquem injuste ex invidia, vel propria nequitia: igitur conditio injusti esset melior quam conditio justi, et ita cuilibet justo daretur magis occasio ad injuste interficiendum, quam juste, quantum ad hunc finem, quod est inopinabile.
Dico igitur quod Baptismus non tollit poenam homicidii cuilibet, nec poenam bigamiae aliquo modo, quia ista sunt peccata propria, vel sequelae peccatorum propriorum, quia secundum beatum Ambrosium, relatum d. 26. cap. una, Baptismus non solvit leges, sed tantum peccata. Lex Dei non permisit in antiqua lege et imperfecta homicidas colere eum in actibus excellentibus Synagogae, etiam illos, qui juste occiderant aliquos, et ex praecepto suo. Patet de David, quem non permisit aedificare sibi domum, quia vir bellator et sanguinum erat; patet secundo Regum, cap. 7. Nec multo fortius in Eoclesia debet hoc permitti.
Ideo dicitur aliter, quod actum aliquem ex genere actus sequitur infamia, aliquem autem non ex genere, sed tantum ex statuto Ecclesiae. Irregularitas autem est infamia quaedam, et non sequitur homicidium ex natura actus talis. Patet, quia Paulus fuit homicida, non occidendo, sed occidentibus efficaciter consentiendo, quod idem est, in causa 2. quoest. 1. cap. notum sit, ubi dicitur quod facientem et consentientem, par poena constringit, et ta men promotus fuit ad Sacerdotium postea; igitur sequitur tantum poena et infamia ex statuto Ecclesiae, et potest per Ecclesiam talis irregularitas revocari.
Bigamiam vero consequitur haec infamia irregularitatis ex natura actus bigamiae. Cujus probatio est, quia per Ordinum susceptionem perficitur aliquis in magno gradu et excellenti in Ecclesia respectu aliorum; igitur ordinatus in Sacerdotem perficitur summa dignitate in Ecclesia super alios, quia ille est ultimus et eminentissimus ordo, et significat Sacerdos Christum, qui est caput, et sponsus Ecclesiae. Christus autem est unus unius tantum, et perpetuo, quia ipse dixit in Joan cap. 10. Fiet unum ovile et unus Pastor, loquens de seipso, dicens: Ego sum Pastor bonus, et insinuans etiam quales debent esse tenentes vicem ejus in Ecclesia; igitur qui debent tenere vicem Christi per Sacerdotium in Ecclesia, oportet quod habeant consimilem significationem, vel saltem non contrariam.
Sed bigamus non potest habere in se istam significationem unionis Christi et Ecclesiae, sed contrariam, quia consummavit matrimonium cum multis, et non fuit unius perpetuo; igitur bigamus non est ad sacros Ordines admittendus, et haec est ratio communis, quare Canonistae negant illos posse ordinari.
Sed haec ratio non videtur sufficiens, quia si irregularitas con sequatur bigamiam ox natura talis actus, sequeretur quod tota Ecclesia non posset cum aliquo in aliquo casu bigamiae dispensare contra irregularitatem et infamiam consequentem illum actum. Consequens non est certum, sed dubium, et credo quod falsum, licet alii dicant quod Papa non posset in hoc casu dispensare, qualitercumque posset de homicidio, etiam notorio, quod est majoris, vel aequalis infamiae, quia secundum Apostolum 1. Timoth. 3. oportet Epi scopum esse unius uxoris virum, et 2. Corinth. 11. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Me lius tamen credo oppositum, quod scilicet possit dispensare cum bigamis, quod potest probari, quia hoc factum fuit tempore Martini Papae, qui dispensavit ut Lector bigamus fieret Subdiaconus, et tempore Lucii, qui dispensavit cum Archiepiscopo Panormitano, et bigamus fuit, sicut apparet di stinct 34. Lector, et in glossa.
Item ibidem, cap. si Subdiaconus, dicitur quod bigamus necessitate exigente compulsus ad Subdiaconatum possit promoveri.
Item ibidem, cap. lector, si viduam alterius acceperit, in Lectoratu permaneat, aut si necessitas hoc requirit, Subdiaconus fiat. Si respondetur sicut ipsi, quod Subdiaconatus tunc non fuit sacer Ordo, et ideo non contingit bigamos posse ordinari.
Contra hoc est auctoritas de Archiepiscopo praedicto, cum quo existente bigamo dispensavit Dominus Papa.
Dicitur quod ille Papa erravit, quia fecit contra praeceptum Apostoli, ubi prius: Oportet Episcopum esse unius uxoris virum.
Dico, quod non erravit, quia licet Papa non possit dispensare contra jus naturae, vel divinum, quia sua potestas est utroque illo jure inferior, tamen cum sit successor Petri, Principis Apostolorum, habens eamdem potestatem, quam et Petrus, et nullus inferior, vel par possit obligare superiorem aut parem, cum non habeat imperium par in parem, Extra de verbor. significatione, Exiit qui seminat, nec multo magis inferior in superiorem, potest Dominus Papa ex plenitudine potestatis suae dispensare contra statuta Apostolorum quorumcumque, dum tamen efficaciam inde tantum habeant, quia ab eis statuta sunt, et non a jure naturae, vel divino, sicut patet dist. 81. cap. Presbyter. Cum igitur bigamum non ordinari sit tantum praeceptum Apostolicum, potest Dominus Papa cum eis dispensare, non tamen dispensat cum eis propter reverentiam Apostolorum dissuadentium dispensationem, nisi magna necessitas hoc requirat, et non est modo tanta necessitas in Ecclesia, propter quam dispenset cum eis, licet possit dispensare.
Dico igitur, quod nec bigamiam, nec homicidium consequitur irregularitas ex natura, vel genere istorum actuum, nec ex jure naturae, nec divino, sed vere consequitur utrumque haec poena, scilicet irregularitas, et ex statuto Ecclesiae positivo. Et accipio hic Ecclesiam pro statutis Apostolorum et epistolis, quae sunt ad instructionem Ecclesiae. Nullus autem intra Ecclesiam est ita ineptus ex quocumque actu suo, quin quantum est ex se, per poenitentiam posset simpliciter et licite restaurari ad omnem gradum eminentiae dignitatis in Ecclesia, nisi talis gradus esset sibi ab Ecclesia prohibitus, quia absolute quilibet homo est capax istius Sacramenti, et eminentiae ejus, et characteris impressionis et susceptionis ejus. Rationabiliter autem prohibitus est talis gradus bigamis et homicidis, et statuitur eis poena perpetuae irregularitatis ab Ecclesia, ut et homines magis caveant ab hujusmodi. Sed in casu isto statuit Eccle sia quod poena irregularitatis consequens ex homicidio, deleretur per Baptismum sequentem, nunquam tamen irregularitas consequens bigamiam, et ita dispensatur ab Ecclesia cum homicida de irregularitate, et non cum bigamo, et posset absolute Ecclesia e converso fecisse, si vellet, vel posset cum utroque absolute dispensare. Sicut enim tantum Ecclesia voluntarie utramque inflexit, ita posset utramque revocare, vel alteram sine altera, loquendo de absoluta potestate ejus.
Congrue tamen voluit unam poenam revocare, ut irregularitatem consequentem homicidium, et aliam non, quae consequitur bigamiam, quia tota causa, quare homicida est irregularitas, et ineptus ad consequendum actus ordinum, qui ordinantur ad conficiendum corpus Christi, agni, filii Dei, est, propter horrorem effusionis sanguinis humani. Unde David propter horrorem multi sanguinis, quem effuderat, qui etiam juste multos occiderat, et ex praecepto Dei, prohibitus est aedificare templum Dei. Sed iste horror tollitur propter Baptismum, quia in susceptione Baptismi ex lupo fit agnus, ex nocente fit innocens, et nunc non timetur amplius ut crudelis, quia supponitur mitis, innocens, sicut alii. Et quod haec sit causa, patet, quia post Baptismum homicidium perpetratum a casu, et involuntarium, vel factum tantum propter defensionem sui cum moderamine inculpatae tutelae non reddit aliquem indignum ad susceptionem Sacramentorum, quia in talibus homicidis non est praesumptio de crudelitate. Bigamia autem non tollitur per Baptismum sequentem, et hoc est ex statuto Ecclesiae motae ex ista ratione: Bigamia habet conditionem et significationem simpliciter oppositam et contrariam significationi conjunctionis Christi et Ecclesiae, ut prius patuit. Ordo autem Sacerdotis debet esse signum vere repraesentans talem unionem; igitur nullo modo debet recipi a bigamo, nec potet sine perpetua irregularitate et susceptione actuum ordinis, et ideo talem ordinatum revocat Ecclesia ab executione ordinum, non quia hoc sit crimem aliquod, sicut in homicidio, sed quia hic est contraria significatio significationi Ordinis unitatis significans Christum et Ecclesiam.
Ad argumentum primum in oppositum de Hieronymo, dicitur communiter a Canonis tis, quod oportet eum negare, si dicat contra Augustinum; licet enim Hieronymus comparetur bovi, tanquam senior, et Augustinus vitulo ut junior, Augustinus ut vitulus junior fortius et stabilius fixit pedem, in materiis praesertim Theologicis, et ideo in his ab Ecclesia Augustinus tenetur communiter. Vel potest dictum Hieronymi sic exponi: Si duas habuit uxores, non imputabitur sibi ad crimen, maxime tamen ad poenam irregularitatis et dignitatis in Ecclesia consequendae propter contrariam significationem, quam habet ad significationem talis dignitatis, etiamsi regeneratus fuerat per Baptismum, vel non imputabitur sibi inquantum ad talem poenam, si fuerit tanta necessitas in Ecclesia, quod oporteat eum necessario ordinari, ut Deus colatur actibus talis Sacramenti, qualis non est istis temporibus.
Ad secundum, patet ex dictis quod conscius homicidii non ejicitur ab Ecclesia post Baptismum, etiam quantum ad possibilitatem suscipiendi sacros Ordines; igitur nec conscius bigamiae dejicitur; verum est quod ut haereticus, vel malus Christianus non separatus ab Ecclesia, dejicitur tamen quantum ad potestatem suscipiendi Ordines sacros propter rationem illam dictam, nec est simile de illo, et homicida.