Utrum christus secundum quod homo, sit creatura.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod christus non possit dici creatura secundum quod homo.
Quidquid enim praedicatur de altero secundum quod ipsum est, praedicatur de eo simpliciter.
Sed quod praedicatur de christo secundum quod homo, praedicatur de eo secundum quod ipsum est, quia ipse est essentialiter homo. Ergo cum esse creaturam non praedicetur simpliciter, non potest praedicari de eo secundum quod homo.
Praeterea, magis est esse filium adoptivum quam esse creaturam. Sed non potest dici quod christus, secundum quod homo, sit filius adoptivus.
Ergo multo minus potest dici quod, secundum quod homo, sit creatura.
Praeterea, secundum quod magister dicit in littera, haec est tropica locutio: christus est creatura.
Ergo si christus, secundum quod homo, sit creatura, et haec etiam erit impropria, christus est homo, quod est falsum.
Praeterea, nihil est creatum in christo nisi humana natura. Sed haec est falsa: christus, secundum quod homo est humana natura. Ergo et haec: christus secundum quod homo, est creatura.
Praeterea, ista se compatiuntur, ut christus sit homo, et sit deus. Ergo quod non compatitur secum hoc quod est esse deum, non potest praedicari de christo secundum quod homo, sicut hoc quod est carere divinitate. Sed esse creaturam non compatitur secum hoc quod est esse deum. Ergo christus non est creatura, secundum quod homo.
Sed contra, omne quod non est aeternum, est creatum. Sed christus, secundum quod homo, non est aeternus, sicut nec deus. Ergo secundum quod homo, est creatura.
Praeterea, omne quod factum est, creatum est.
Sed christus secundum quod homo, est factus. Ergo est creatus secundum quod homo.
Praeterea, omnis conditio alicujus naturae potest praedicari de aliquo secundum nomen significans naturam illam. Sed homo significat naturam humanam, cujus conditio est quod sit creatura.
Ergo christus potest dici creatura secundum quod homo.
Respondeo dicendum, quod humana natura se habet ad compositam personam christi sicut pars; quamvis proprie pars dici non possit, nec proprie persona composita, ut supra, dist. 6, qu. 2, art. 3, dictum est. Pars autem aliquando habet aliquam dispositionem quae nata est convenire toti; aliquando vero aliam quae non est nata convenire toti: sicut albedo quae inest capillis, potest etiam toti convenire: crispitudo autem ita convenit capillis quod nullo modo toti, vel alicui alteri parti. Ergo secundum dispositiones illas quae insunt tantum parti, denominatur totum simpliciter et proprie per dispositionem partis, nullo addito; sicut homo dicitur Crispus; sed quantum ad illas dispositiones quae natae sunt parti et toti convenire, non denominatur totum a parte simpliciter, sed addita parte, ut cum dicitur homo albus secundum capillos; nec proprie, sed figurative per sinecdochen. Unde patet quod cum creatio naturae et personae nata sit convenire, sicut et esse; utrique aliquo modo convenit: non tamen potest dici de christo, quod sit creatura, quia humana natura creata est, nisi fiat additio, ut si dicatur: secundum hominem, vel secundum quod homo; et tunc etiam tropica est et figurativa, ut dicit magister, sicut et haec: Aethiops est albus secundum dentem.
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit in his quae praedicantur proprie et per se; sed haec non est propria praedicatio, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod esse filium adoptivum, nullo modo natum est convenire nisi personae; et ideo non potest dici filius adoptivus secundum humanam naturam, sicut dicitur creatura: quia creaturae nomen et personae et naturae aptatur.
Ad tertium dicendum, quod quando cum reduplicatione est propria praedicatio, tunc praedicatum per se convenit ei quod replicatur: sicut christus, secundum quod homo, est animal; haec enim est per se et proprie: homo est animal; et ideo simili modo praedicatum et reduplicatio de subjecto praedicatur. Haec autem reduplicatio non est nota per se praedicationis: haec enim non est propria: hic homo, scilicet christus, est creatura, nec etiam est per se, quia creatura non est superius ad hominem, significans quid est homo, ut dictum est; et ideo non oportet quod si creatura improprie dicatur de christo, etiam ipse improprie dicatur homo.
Ad quartum dicendum, quod natura humana in abstracto non praedicatur de christo secundum quod homo; sed conditiones ejus et in concreto possunt de christo praedicari secundum quod homo, vel proprie vel improprie. Creatura autem in concretione dicitur, quia omne creatum est creatura.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illud quod convenit parti, aliquo modo possit dici de toto, non tamen oportet ut quod removetur a parte, removeatur a toto; unde quamvis Aethiops secundum dentem habeat albedinem, non potest tamen dici quod sit carens nigredine: quia quod non convenit sibi secundum unam partem, potest sibi convenire secundum aliam; et similiter quamvis christus sit creatura, secundum quod homo, non tamen potest dici quod, secundum quod homo, careat divinitate quae sibi competit per aliam naturam.