REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Ad aliud de Evangelio: Vir si dimiserit uxorem et aliam duxerit, jam maechalus est, dico quod hoc verum est pro tempore legis novae et Evangelii praedicati, non autem pro tempore legis Mosaicae.
Qui vult tenere opinionem primam, quae communior est, potest dicere ad primum argumentum principale, quod libellus repudii non cadebat sub praecepto, sed tantum sub licentia et permissione. Unde Moyses hoc permittendo, non Dei legem revocavit, sed in peccatore minuit culpam; nisi enim Deus cum populo illo peccatore misericorditer de hoc dispensasset, gravius ille populus peccasset.
Per idem ad secundum dico, quod Propheta loquitur ibi permissive, non imperative, quasi dicat, permittitur tibi posse eam dimittere absque temporali punitione exercenda per judicem temporalem. Ad aliud, cum dicitur: Unumquod que ex eisdem causis solvitur, ex quibus oritur, dico quod verum est, si causae sint praecise. Sed consensus mutuus conjugum non est causa praecisa contractus matrimonii, sed cum hoc requiritur consensus domini principalis, vel saltem non dissensus, qui potest sciri ex diversis locis Scripturae. Dominus autem superior, sicut habetur ex Scriptura, ordinavit illum consensum debere esse unius ad unam tantum, et e converso, et quod indissolubili vinculo pro suo perpetuo, quantum ad potestatem corporum invicem se donarent. Argumentum autem probat quod omni tempore possent dissolvi conjuges, sed ad perfectionem rationis conjugii non tantum requiritur mutuus consensus conjugum.