Postquam ostendit magister quod nomen creaturae non praedicatur de christo simpliciter, sed cum determinatione, hic inquirit de defectibus qui consequuntur naturam humanam, secundum quod creatura est; et dividitur in duas partes: primo inquirit de defectu qui communiter consequitur omnem creaturam, scilicet incipere esse; secundo de defectibus qui consequuntur specialiter humanam naturam, ibi: solet etiam quaeri, utrum alium hominem, vel aliunde hominem quam de genere illius Adae, deus assumere potuerit. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo objicit ad utramque partem, ibi: de hoc Augustinus inquit ita; tertio determinat eam, ibi: his autem auctoritatibus in nullo reluctantes, dicimus, hominem illum, inquantum homo est, esse coepisse.
Solet etiam quaeri, utrum alium hominem...
Deus assumere potuerit. Hic prosequitur de defectibus qui pertinent ad humanam naturam tantum; et dividitur in duas partes: primo inquirit de defectu culpae; secundo de defectu naturae, qui est sexus femineus, ibi: solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum. Circa primum duo facit: primo quaerit de defectu culpae quantum ad originem, scilicet utrum aliunde quam de peccatoribus carnem assumere potuisset; secundo de defectu culpae quantum ad actum, utrum scilicet peccare potuisset, ibi: ideo non immerito quaeritur utrum homo ille potuerit peccare.
Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat, ibi: hic distinctione opus est; tertio objicit contra determinationem, ibi: quidam tamen probare conantur eam, etiam unitam verbo, posse peccare: et primo objicit per rationem; secundo per auctoritatem, ibi: inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem, et utrumque solvit, ut patet in littera.
Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum. Hic inquirit de defectu naturae, qui est sexus femineus: et primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi: quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu.
Hic quaeruntur tria. Primo de inceptione. Secundo de potentia peccandi. Tertio de congruitate assumptionis respectu sexus feminei. De congruitate tamen assumptionis respectu generis Adae, dist. 2, qu. 1, art. 2, dictum est.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum iste homo, demonstrato christo, incepit esse; 2 utrum incepit esse deus.