REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum impotentia ad actum carnalem simpliciter impediat matrimonium ?
D. Thom. in addit. g. 68. a. 1. et 2. et hic q. 1. a. 1. D. Bonav. art. i. g. 1. et 2. Rich. art. i. q. 1. et a. 3. q. 1. Durand. q. 1. Sanch. lib. 7. de matr. d. 92. et 93.
Circa distinctionem trigesimam quartam de illis, quae impediunt matrimonium, quaero primo: Utrum impotentia ad actum carnalem simpliciter impediat matrimonium ? Quod non, quia aliquis potest contrahere matrimonium cum proposito ad statim post contractum intrandi Religionem. Sed hic contrahens actualiter vult, et proponit nunquam reddere debitum, etiamsi petatur, quia antequam veniat tempus determinatum, non tenetur reddere debitum, et tamen talis vere contrahit matrimonium; impotentia vero non impedit matrimonium, nisi quia non potest reddi debitum, nec exerceri talis actus; igitur.
Probatur secundo, si impotentia ad carnalem copulam simpliciter impediret matrimonium, igitur senex, qui non potest in talem actum, non posset contrahere matrimonium, quod est falsum, sicut patet Extra de frigidis et maleficiatis, cap. quod sedem, in glossa.
Item, cum maleficiatus sit impotens ad talem actum, maleficiatus non esset vere conjux alicujus, quod est falsum, quia maleficium manifeste non impedit, nisi fuerit perpetuum; igitur.
Contra, Extra de frigidis et maleficiatis, cap. citato, quod sedem, dicitur sicut puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus conjugio, sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahendum matrimonia reputantur.