REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum servitus impediat matrimonium contrahendum ?
D. Thom. in addit. q. 52. art. 1. et hic q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q 1. et 2. Richard. art. 1. q. 1. Durand. q . 1. Sanchez lib. 7. de matrim. d. 19. et trib. sequentibus.
Quod sic, quia nullus potest juste dare alienum invito domino; sed contractus matrimonialis est mutua donatio potestatis corporum, quae est possessio domini sui; igitur non potest cum aliqua domino suo invito contrahere.
Item, favorabilior est Religionis ingressus, quam matrimonii contractus; sed servus non potest sine consensu domini sui profiteri in Religione; igitur nec multo magis contrahere matrimonium.
Contra, Extra de conjugio servorum, dicitur quod si inter servos, dominis contradicentibus et invitis, matrimonia contracta fuerint, nulla ratione sunt propterea solvenda.