REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem primam resolvit valere matrimonium cum servo etiam a libero, modo servitus sit scita. Cap. 1. de conjug. serr. ponit duos modos justos redigendi in servitutem, scilicet propter crimina, et quando capiuntur in bello invasores, de justitia servitutis ex bello dubitat; intelligit tamen quando victores sunt invasores. Vide ipsum in Oxon. dist 36. num. 2. ubi ponit, licet sub dubio, servitutem ex venditione, et d. 26. num. 10. docet exemplo B. Paulini, liberum esse vendere in servitutem. Rejicit rationem asserentem, ideo servum posse contrahere, quia matrimonium est juris naturae, et servitus juris positivi, de quo latius d. 36. et Sanch. 1. 7. de matrim. d. 21. et resolvit qualiter servi possint contrahere.
Ad primam quaestionem, dico quod servitus non impedit matrimonium, quia matrimonium potest a libero contrahi cum serva et libera, et ab ancilla cum servo et cum libero, dummodo non sit error conditionis pejoris quam ille, quem novit contrahens. Si autem fuerit error conditionis deterioris, ut puta si credas contrahere cum libera, et contrahis cum serva, vel si ipsa libera credit contrahere tecum, et cum libero, et es servus, tunc impedit matrimonium etiam contractum, sicut patet extra de conjugiis servorum, c. 1. Sed si est error conditionis melioris, ut puta, si credam te esse servum, et es liber, nullo modo impedit matrimonium.
Si etiam servus contrahat de facto sine voluntate domini sui, estne iste contractus validus? Respondeo quod sic, quia quantumcumque domini contradicant, possunt contrahere, dummodo reddatur domino servitium debitum. Ratio ad hoc assignatur talis *: Matrimonium est de Jure naturae, scrvitus est impedimentum de Jure positivo tantum; jus autem positivum, cum derivetur a Jure naturae, sibi praejudicare non potest; igitur servitus non potest impedire contractum matrimonialem. Sed contra hanc rationem instatur sic, negando minorem, quod servitus tantum sit de Juro positivo, et probatur quod sit de Jure naturae, nam secundum Philosophum primo Politicorum, cap. 1. Illud quod potest mente providere, debet esse principans ac dominans natura, quod autem potest hoc corpore facere, paret natura et servit; igitur videtur quod tam nobilitas quam servitus sint de jure naturae.
Sed ista instantia tantum est vocalis, et nihil ad propositum, quia aequivocatur servitus. Philosophus enim non loquitur de servitute, de qua nos intendimus, quae est ad malum, et subjectionem paenalem servi, ut scilicet possit vendi et arctari, ut instrumentum inanimatum, quia non est sui juris, de qua loquitur Philosophus, 9. Ethicorum, quibus principantur aliqui principatu tantum despotico vel tyrannico, et non principatu naturali vel politico. Sed loquitur ibi primo Politicae, de subjectione et servitute civili et politica, quae non est ut aliquis illa servitute sit totaliter alterius juris, et ad malum suum, ita quod possit vendi et distrahi, ut instrumentum inanimatum, sed tantum sit alterius ad bonum suum, ut sic ille, qui non pollet ratione, nec potest fa ciliter mente providere ad bonum suum, regatur ab illo qui potest sic mente faciliter providere, et pollet ratione, et sic cives alicujus civitatis sunt servi alicujus Regis vel Principis bene regentis eos, non in malum, sed in bonum eorum.
Alia etiam est servitus moralis et peccati, quae incurritur a voluntate propria illius, qui peccat, quia ipse se facit servum, de qua loquitur Apostolus ad Galat. 5. di cens, liberi facti estis, jam nolite subjecti esse servituti; non suadet nisi quod est in potestate nostra, et ita patet quod nulla est servitus pure naturalis, sed tantum de lege et jure positivo, loquendo de servitute quae est ad malum hominis, ut hic de ea loquitur, nisi voces subjectionem filiorum ad parentes servitutem, quae subjectio est naturalis. Patet per Philosophum 9. Ethicorum, quia a parentibus recipiunt filii esse, nutrimentum et disciplinam, et ideo naturaliter tenentur eos revereri; praeceptum etiam divinum Decalogi, quod fundatur super jus naturae, statuit hanc servitutem, quae non est servitus in malum servientis.
Sed ex quo servitus justa est ex electione civili, qua quis voluntarie se subjicit Principi ad bonum suum, vel ex subjectione filiali, qua filii honorant parentes, quomodo igitur potest servitus ex oppressione alicujus in malum suum esse justa ?
Dico quod non ex electione, quia si aliquis se faceret voluntarie servum, credo quod esset injustus, et hoc faciendo peccaret mortaliter, praecludendo sibi viam ad multa bona faciendum, a quibus per dominum suum, cui se subdidit perpetuo, impeditur. Non video igitur quod possit esse justa, nisi duobus modis: Uno modo ex delicto proprio, posset enim aliquis in rempublicam ita graviter peccare, quod judex et rector Reipublicae posset eum poena servitutis perpetuo punire, et omnes filios suos, ut si tradidisset civitatem, et aliquid simile enorme committeret, vel perpetraret. Alio modo servitus potest esse jure belli, ut victum faciat servum. Sed de hoc dubito, nisi vocando servum victum servatum, quia sic faciendo aliquem servum praeservando eum a morte, et non occidendo eum, cum victus fuerit, est opus misericordiae. Sed si victus et servatus a morte alias moveat contra dominum suum bellum, qui sibi vitam prius misericorditer concessit, et injuste contra eum rebellavit, tunc juste sibi potest infligi pro culpa sua poena servitutis; et istis duobus modis, qui sunt realiter unus, potest juste infligi servitus, et nullo alio modo, nisi ex tyrannide.
Et si dicas, igitur omnes servitutes, quae non sunt ex oppressione, sunt injustae. Dico quod servitus a principio jure belli est introducta, ut per illum Nemroth, qui fuit venator pessimus et potentissimus, Genesis, 10. qui ex potentia oppressit multos. et redegit sibi multos in servitutem, nec alio modo excusantur, modo domini subjicientes aliquos ut servos, nisi inquantum valet eis praescriptio, ut supra dictum est de poenitentia. Servitus igitur tantum est de jure positivo, et non Jure naturae
Et quantumcumque non sit de Jure naturae, sed a Jure positivo, adhuc tamen non valet ratio prima assignata, quia non praejudicat legi divinae, vel Juri naturae. Nam quandocumque sunt aliqua simul incompossibilia nata alicui inesse, ordine quodam, uno illorum inexistente, impeditur aliud inesse. Servitus et matrimonium sunt duae obligationes incompossibiles, quia matrimonium est donatio dominii corporis sui, servus est possessio domini alieni; igitur si servitus inest, impeditur aliud inesse: nec tamen praejudicat legi divinae, vel Juri naturae, quia servire post servitutem, non tantum est de Jure positivo humano, sed etiam de Jure divino, et praecepto ejus, quia non fraudare invicem praecepit Deus; propter quod dicit Apostolus 1. Pet. 2. Semi subditi esto te dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis; hoec est enim vo luntas Dei. Sicut enim modo contrahere matrimonium non cadit sub praecepto, sed postquam contractum est, praecipitur bona fide tenendum, cum unicuique ex universali lege divina debeatur quod suum est; sic licet servitus non sit ex divino Jure impositum, sed tantum humano, jure belli, vel demeriti introductum, tamen postquam est inflictum juste, et susceptum, tenetur illam quilibet talis ex lege vel jure dominii domino suo fideliter servare, et fidem facere in his ad quae tenetur ei servire.
Pono igitur aliam rationem, et est talis, quia servus potest invito domino matrimonium contrahere, dummodo reddat sibi quod suum est, temporibus et locis convenientibus. Hoc probo sic: Servus ex quo non est brutum, sed homo, cum homo quilibet saltem quantum ad aliquos actus naturales pertinentes ad conservationem individui necessariam, vel speciei, sit dominus, et juris sui, non potest aliquis quantum ad illos actus se facere servum, nec natura permittit hoc. Sed respectu illorum actuum natura facit istum liberum, et sui juris, ita quod ad oppositum istorum non potest a se, vel quocumque alio cogi, manente servitute in eo, quia non potest cogi ad non dormiendum, et non comedendum, vel non nutriendum, qui sunt actus necessarii pertinentes ad conservationem individui, vel ad non generandum, quia generare pertinet ad conservationem speciei, quia omnes isti actus sunt simpliciter necessarii in natura illa. Igitur cum obligatio ad istos actus necessarios pertinentes ad conservationem individui, et multiplicationem speciei, sit simpliciter necessaria necessitate inflicta a natura, non potest aliquis alicui domino se obligare quantum ad aliqua opera servilia aliqualiter, quae simpliciter, vel temporibus necessariis impediunt istos actus. Potest tamen aliquis se alicui domino quantum ad aliquos actus posteriores, qui subduntur operibus naturae, se obligare, ut puta ad equum edomandum, colendum terram, et aliquid hujusmodi, in quibus actibus servilibus ita sibi subjicitur, quod ab aliis simpliciter necessariis non excluditur, nec per consequens a contractu matrimoniali, quantumcumque dominus dissentiat, potest impediri juste, dummodo sibi reddat alia opera et obsequia sibi debita, i? quibus non est sui juris. Sed licet ista ratio sit probabilis, non tamen necessario concludit. Si enim obligatio ad actus posteriores impediat actus priores pertinentes ad conservationem speciei, quia aliunde potest species sufficienter conservari per actus aliorum, etiam si iste nunquam fuisset in rerum natura, non videtur itaque quod propter tales actus similiter priores simpliciter necessarios naturae individui vel speciei, debeat dimittere actus posteriores servitutis, qui sunt simpliciter debiti domino suo; igitur cum etsi servus nunquam contrahat, nec generet, non minus conservetur species, et sufficienter multiplicabitur per alios, non videtur quin semper posset cogi a domino ad actus posteriores persolvendos. Istud concedo, et tunc patet ad instantiam de necessitate priorum actuum ad posteriores, quod licet sint in aliquo simpliciter necessarii, non tamen in isto, qui est servus, quia sine talibus actibus istius potest species sufficienter conservari et multiplicari.
Dico igitur quod servus, qui est simpliciter possessio domini sui, quantum ad corpus, sicut bos vel equus, non potest ipso invito simpliciter cum aliqua matrimonium contrahere, nec potestatem corporis sui alteri simpliciter exhibere, sed secundum quid tantum, scilicet quantum potest, salva justitia domini sui. Ideo si tempore quo deberet occupari in servitiis debitis domino suo, peteretur potestas corporis sui, et usus ejus, non potest illam persolvere, et per consequens non potest simpliciter quantum ad illam potestatem alicui invito domino se donare. Talis autem donatio essentialiter includitur in contractu matrimonii, cum sit mere, et absoluta translatio potestatis in dominium alterius; igitur non potest simpliciter contrahere. Igitur si de facto contrahant servi, dominis suis invitis, vere contrahunt, sed non possunt mutuo se donare, quantum ad potestatem, nisi quoad illos actus, qui non impediunt actus posteriores debitos dominis suis; et hoc est valde modicum, quia domini de stricta justitia possunt vendere unum istorum in terram et regionem remotam, sicut bovem vel asinum pro necessitate sua, ita quod nunquam postea se viderent, et hoc est quod dicitur Extra de conjugio servorum. Si servus contrahat invito domino, hoc quod habuit, dedit, et non plus, et ideo tenetur post contractum consueta servitia sibi reddere, et si obligatio ad ista servitia non posset stare cum obligatione matrimonii, puta, quia illa non permitterent solvi debitum conjugale, cum petitur, quod includitur per se in obligatione matrimoniali, non minus tenet obligatio prior.
Si autem servi contrahunt de consensu dominorum, tunc dico quod domini licentiando eos ad conjugium, diminuunt de jure suo, et eos absolvunt implicite a servitiis incompossibilibus fidei conjugali; et sic quoad aliquos actus sibi debitos reddunt eos liberos, et propriae potestatis. Unde si dominus postea tales in terram longinquam venderet, vel nimiis obsequiis arctaret, vel aliquo modo alio ab invicem separaret, quo certis temporibus non possent sibi invicem debitum reddere et persolvere, peccaret mortaliter, et censura ecclesiatisca cogendus esset dimittere eos libere, quantum ad tale debitum conjugale persolvendum. Potest igitur servus invito domino contrahere non simpliciter, sed tantum secundum quid ad dandum, scilicet se quantum potest et non simpliciter, et sicut est domini sui.
Dices quod ex quo potest sic contrahere, pari ratione posset contrahere cum libera, sicut cum non libera, quia scilicet sic posset dare potestatem corporis sui, quam habet, uni sicut alteri.
Dico quod si libera sciat ipsum esse servum, nec simpliciter habentem potestatem corporis sui, et tamen sufficit sibi habere usum corporis ejus, et potestatem qualem potest ei dare, tunc verum est matrimonium inter eos, quia conditio pejor non impedit nisi ignorata et nolita. Si autem libera ignoret ipsum esse servum, credens ipsum esse liberum, tunc matrimonium est nullum, quia cum matrimonium sit donatio aequivalentis pro aequivalenti quantum ad potestatem corporum, si in uno contrahente non invenitur in quo credebatur fuisse, nullum erit matrimonium.
Ad primum argumentum in oppositum, dico quod servus non est . possessio domini sui, quoad omnes actus ejus, quin imo quoad aliquos actus fuerit liber, et sui juris, quando scilicet non occupatur in servitiis domini sui, et quoad illos potest se donare alteri. Si autem sit simpliciter possessio domini, ut bos vel equus, tunc ad nihil potest se donare alteri, non plus quam bos vel equus. Ad actus etiam, qui sunt ad conservationem individui simpliciter necessarii tenetur, nec ad oppositos potest dominus ejus ipsum obligare, quia ipsis deficientibus, deficit in eo esse simpliciter, et esse servitutis.
Ad secundum, dico quod non est simile, quia licet favor major sit Religionis ingressus, quam matrimonii contractus, tamen professio servi in Religione magis praejudicat domino suo, quam obligatio in matrimonium, quia qui profitentur Religionem, subdunt se potestati Praelati sui, quantum ad opera, in quibus essent subjecti dominis suis alias, et ita tollit servitium domini, non sic in matrimonio. Ecclesia autem nullum voluit privilegiare in praejudicium alterius, et ideo assumptum est falsum; et dato quod non esset falsum, adhuc probatio non valet, patebit infra de voto solemni.