Ulterius. Videtur quod debuit assumere femineum.
Reparatio enim respondet ruinae. Sed prima ruina fuit per feminam. Ergo et principium reparationis debuit esse per feminam. Hoc autem est christus. Ergo etc..
Praeterea, christus assumpsit defectus naturae nostrae. Sed fragilitas sexus feminei est quidam defectus. Ergo debuit ipsum assumere.
Praeterea, dicitur in quodam sermone de virginibus: quanto infirmius vasculum quod reportat ab hoste triumphum, tanto magis deus laudatur.
Sed in victoria christi est deus maxime laudandus. Ergo decuit quod sexum infirmiorem, scilicet femineum, assumeret.
Sed contra, christus fuit caput ecclesiae. Sed mulier non est caput viri, sed e converso, secundum apostolum. Ergo non debuit esse mulier.
Praeterea, christus, ut esset doctor ecclesiae, promittitur joel. 2. Sed mulieri non convenit docere in ecclesia, ut patet 1 corinth. 14. Ergo christus non debuit sexum femineum assumere.