Ulterius. Videtur quod debuit assumere corpus de viro tantum. Quia reparatio debet respondere conditioni. Sed in conditione humani generis est aliquid formatum ex viro tantum. Ergo et sic debuit esse in reparatione.
Praeterea, generans est simile generato. Sed christus debuit esse masculini sexus. Ergo de masculo debuit ejus corpus assumi.
Sed contra, christus venit utrumque sexum salvare.
Sed ipse fuit vir. Ergo debuit ex muliere carnem assumere.