REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum disparitas cultus impediat matrimonium ?
D. Thom in addit. q. 59. art. 1. hic q. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 1. Rich. art. 1. q. 1. Gabr. q. un .
Videtur quod non, quia Genesis 41. legitur de Joseph, qui contraxerat cum Aegyptiaca infideli, filia Putipharis sacerdotis Madian; et Moyses cum Aethiopissa, de quo habetur in Numeris, et Exod 2. quae fuit filia Jethro infidelis, et alterius gentis a gente Judaeorum: nec tamen praedicti Patres fideles pro illis matrimoniis in Scriptura reprehensi sunt: igitur, etc.
Item, si dispar cultus simpliciter impediret matrimonium, igitur non posset stare matrimonium inter fidelem et infidelem apostatan tem a fide post Baptismum;
consequens est falsum, et contra Apostolum 1. Corinth. 7. qui dicit quod si vir habeat uxorem infidelem, et consenserit cum ea, omnino non dimittat eam, si non fuerit mora ejus in contumeliam Salvatoris vel Creatoris. Consequentia probatur, quia pejor est apostata a fide post Baptismum, quam iste qui nunquam fuit fidelis.
Contra, 2. Corinth. 6. Nolite jugum ducere cum infidelibus, neque ave eis dixeritis: sed conjuges simul communicant, et invicem se salutant in amore; igitur.
Item, Esdrae primo cap. 9. et 10. dixit Esdras filiis Israel: Dimittite uxores vestras alienigenas, quas in matrimonium duxistis, ubi expresse praecepit fieri divortium cum eis.
Item, Deuteronom. 7. praecepit Dominus filiis Israel ne cum Amorrhaeis, Jebusaeis, Chananaeis, Pheresaeis, etc. propter malitiam et infidelitatem eorum celebrarent conjugia.